Apocope (Graece ἀποκοπή 'abscissio, amputatio' < ἀπο- 'ab' + κόπτειν 'scindere, secare') est appellatio in phonologia usurpata, quae in exitu verbi amissionem vocalis aut consonantis unius pluriumve significat. In historia phonologica variarum linguarum nonnulla exempla apocopes prodi possunt:

  • In Graeco historico κ et τ in exitu verbi non tolerabantur, sicut ὦ *γύναικ > ὦ γύναι 'o mulier'; *ἄγαλματ > ἄγαλμα 'ornamentum, simulacrum' (et alia talia); *γάλακτ > γάλα 'lac'; κατὰ πέδιον > κὰπ πέδιον 'per campum' apud Homerum (in Iliade 6.201; 11.167)
  • In Latino sermone verborum exitus non plus quam unam consonantem mutam tolerat, itaque a *lact aut lacte (apud Plautum) aut apocope lac. Certa nomina neutra apocopen pati possunt, sicut puteale > puteal; torale > toral; exemplare > exemplar; laqueare > laquear (et alia talia). In imperativo hae formae, dic, duc, fac (< *dice, *duce, *face) apocopen passae sunt. Et proba apocope esse videtur probationis. Apud comoedos antiquos *volupe > volup 'cum voluptate'.[1] Ennius[2] tentabundus per apocopen do et cael, cum domum et caelum dicere deberet.[3]

Apocope natura abbreviationes quasdam efficit. Similis est elisioni, quae in arte metrica vocalem (praecipue brevem) finalem verbi 'elidit', sicut mane eratman'erat; et subsimilis aphaeresi, quae a principio verbi vocalem aufert, sicut Roma estRoma'st. Diversi generis est syncope, quae contractionem in medio verbi aut phrasis efficit, sicut laudaverimlaudarim.

Notae recensere

  1. Torzi 1991.
  2. Apud Ausonium, Techn. 14.
  3. Zetzel 1974.

Bibliographia recensere

  • Crowley, Terry (1997) An Introduction to Historical Linguistics. Ed. 3a. Oxford University Press.
  • Torzi, Ilaria (1991) Volup e volupe nella tradizione manoscritta di autori latini arcaici e tardoantichi. Maia 43: 89-102.
  • Zetzel, James E. G- (1974) Ennian experiments. American Journal of Philology 95: 137-140.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!