Antonius Bartal (vulgo : Bartal Antal) natus Banska Bystrica, 24 aprilis 1829 et mortuus Dunaharaszti die 6 septembris 1909, est lexicographus et philologus natione Hungaricus et sodalis Academiae Scientiarum Hungaricae.

Antonius Bartal

Conscripsit glossarium linguae latinae quae tempore suo in usu erat in Hungaria praecipue in Parliamento, quia Hungari, quibus vetitum erat palam in senatu Hungarice verba dicere et nolentes sermone theotisco loqui, praetulerunt sermone latino tunc uti.

Eius vita recensere

Didicit primum in Universitatibus studiorum Budapestini atque Vindobonae. Anno 1856 docuit in Uzhgorod et anno 1858 erat magister linguarum latinae et graecae in lyceo catholico Budapestini.

Ab anno 1870 ad annum 1890 director fuit in schola magistrorum erudiendorum.

Anno 1873 receptus est inter socios "Academiae Scientiarum".

Anno 1890 rude donatus est cum titulo "Consiliarii".

Usque ad mortem vixit in Dunaharaszti (tunc temporius vocata Haraszti).

Condidit etiam ephemerides philologicas Philologiai qui solum per duos annos sunt editae (1870-1871).

Eius scripta recensere