Antiquitates Iudaicae (Graece Ἰουδαϊκὴ ἀρχαιολογία) sunt amplum opus historicum a Flavio Iosepho scriptore Iudaeo viginti libris digestum et circa 93 Graece confectum[1] in quo res gestas Iudaeorum a mundo creato usque ad primum bellum Iudaicum, id est annum 66, lectoribus Graecis et Romanis narrabat. Et titulus et numerus librorum ad Antiquitates Romanas rhetoris Dionysii Halicarnassensis fortasse alludebant. Decem primis libris narrationem Biblicam paucis mutatis satis fideliter sequebatur, sequentibus vero fontes hodie plerumque deperditos. Itaque ad duo novissima saecula ante Christum natum et ad primam partem primi saeculi p.C.n. pretiosam ac saepe unicam materiem historicis modernis praebet.

Versio Latina Antiquitatum Iudaicarum in manuscripto undecimi saeculi Florentiae servato in Bibliotheca Medicea Laurentiana.

Christiani magna diligentia hoc opus per saecula tradiderunt, fortasse quia in libro octavo decimo est locus ubi de vita et morte Iesus Christi agitur, 'testimonium Flavianum' vulgo dictum[2]. Primus igitur auctorum non Biblicorum Iosephus narrationem Evangeliorum confirmasse videtur, quamquam a multis eruditis modernis locus ille nisi omnino interpolatus, at saltem multum 'emendatus' a Christianis putatur

Notae recensere

  1. Ant. Iud. XX.267ː μέχρι τῆς νῦν ἐνεστώσης ἡμέρας, ἥτις ἐστὶν τρισκαιδεκάτου μὲν ἔτους τῆς Δομετιανοῦ Καίσαρος ἀρχῆς, ἐμοὶ δ' ἀπὸ γενέσεως πεντηκοστοῦ τε καὶ ἕκτου
  2. XVIII.63-64. Eusebius Caesariensis quarto saeculo hunc locum iam memorabat. Plura de ea re scripta sunt quam ut enumerari possint.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!