Wikidata Antiochia Pisidiae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 38°18′22″N 31°11′21″E
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Isparta, Yalvaç, Pisidia

Vide etiam paginam discretivam: Antiochia (discretiva)

Antiochia Pisidiae[1] (Graece: Ἀντιόχεια τῆς Πισιδίας) antiqua fuit urbs in Asia Minore, hodie autem Turcia sita. Una est variarum urbium, quae a regibus Seleucidis Antiochus nuncupatis conditae atque in honore eorum nominatae sunt.

Ruina Antiochiae.

Quod fines antiquae regionis Pisidae volventibus annis mutabantur urbs aliquot annos non ad Pisidiam pertinebat. Exempli gratia: cum Novum Testamentum conscriberetur urbs inter civitates Phrygiae numerabatur, quare mentio Αντιόχεια τὴν Πισιδίαν in Acta Apostolorum facta Antiochiae apud Pisidiam adaequat.

Colonii Magnesii urbem idoneo loco prope flumen condidisse traditur. Instituta provincia Romana Galatiae urbs anno 25 a.C. colonia veteranorum nomine Colonia Caesarea Antiochia recondita est. Via Sebasteana situm cum aliis coloniis tempore Augusteo conditis iunxit. Cum imperator Diocletianus provincias redistribueret urbs caput Pisidiae facta est.

Antiochia mox inter urbes maximi momenti totius Asiae Minoris numerata est. Saeculo iam primo p.C.n. complures senatores hac urbe orti nobis noti sunt.

Poeta Byzantinus Georgius Pisida hac urbe natus est.

Per effossiones in regione antiquae urbis iam patefacta sunt theatrum, thermae, nonnulli putei, templum Augusto dicatum atque aquae ductus. In museo oppidi hodierni sito variae spoliae in urbe antiqua factae conservantur.

Antiochia terminus est peregrinationis Paulanae, quae apud Perge atque Attaliae initium capit.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 38°18′22″N 31°11′21″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Treccani