Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Substantiae antiarrhythmicae sive brevius antiarrhythmica sunt simul substantiae chemicae et medicamenta pharmaceutica arrhythmias cardiales, ut fibrillationem atrialem, tachycardiam ventricularem, fibrillationem ventricularem supprimentes.

Substantiae antiarrhythmicae exercitationis electricae machinationibus cardialibus interveniunt. Sic antiarrhythmica in musculis cordis potentiis electricis generantibus in locis quattuor momentum exercent: natrio (Na+) in cellulam muscularem fluente ("0") classis I, classis II cum cycli fine dum kalii (K+) in cellulam refluente ("4"), classis III invicem prius (K+) effluente ("3"), et classis IV canalibus ionticis calcii (Ca++) aperientibus ("2"), agunt.

Classificatio Vaughan Williams recensere

Anno 1970 Miles Vaughan Williams classificationem suam divulgavit[1].

M. Vaughan Williams tutor pharmacologiae Collegii Herdfordiani fuit, ubi B. Singh studens eius ad classificationis collocationem contulit. Non immerito etiam classificatio Singh-Vaughan Williams dicitur.

Classificationis Vaughan Williams hodiernae quinque classes I - V insunt:

Classis Vulgo Exempla Machinatio Usus medicus
Ia Celeres canalium inhibitores Canalium Na+ obsidio (associatio/dissociatio intermediata) atque canalium K+obsidientes effectus; complexum QRS mutans
Ib Canalium Na+ obsidio (associatio/dissociatio celer); complexus QRS dosis nimio prolongus fieri potest
Ic Canalium Na+ obsidio (associatio/dissociatio tarda)
II Beta inhibitores[2] beta receptoria inhibens;
Propranololo quoque quaeque classis I activitas est
III K+ canalium inhibitores

Sotalol est simul beta inhibitor[3] Amiodarono imprimis classis III acitivitas est, etiam I, II, & IV[4].

IV Tardi canalium inhibitores Ca2+ canalium inhibitores
V aliis machinationibus (inhibitione nodali directa) arrhythmiarum supraventricularium, imprimis insufficientia cordis cum fibrillatione atriali, non utaris arrhythmiarum ventricularium vel -in casu– magnesii sulfati, cave torsades de pointes.

Classis II (inhibitores receptoriorum beta) recensere

Inhibitores beta receptoria beta obsident, ut effectus autonomici partis sympatici deminuti sint.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Vaughan Williams EM (1970). Classification of antiarrhythmic drugs. In: Symposium on Cardiac Arrhythmias (Eds. Sandoe E, Flensted- Jensen E, Olsen KH). Astra, Elsinore. Dania
  2. Anglice: beta blockers; forma brevior inhibitorum receptoriorum adrenergicorum beta.
  3. Kulmatycki KM, Abouchehade K, Sattari S, Jamali F. "Drug-disease interactions: reduced beta-adrenergic and potassium channel antagonist activities of sotalol in the presence of acute and chronic inflammatory conditions in the rat". Br. J. Pharmacol. 133 (2): 286–94 
  4. Waller, Derek G.; Sampson, Tony (2013). Medical Pharmacology and Therapeutics E-Book. Elsevier Health Sciences. p. 144. ISBN 9780702055034 
  5. protocol for management of haemodynamically stable ventricular tachycardia - General Practice Notebook. . www.gpnotebook.co.uk 

Nexus externi recensere

  • Pellicula de classificatione Vaughan Williams. (Anglice)
 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!