Anthroposophia[1] (Graece *ανθρωποσοφία < ἄνθρωπος 'homo' + σοφία 'sapientia'), philosophia a Rudolpho Steiner condita, postulat vitam mundi veri, intellectui perspicuam, spiritualem, experientiae rectae per evolutionem interiorem patentem esse. Praeterea, facultates cogitationis percipientis, divini adflatus, et intuitus evolvere adficit per cultum cogitationis genus experientiae sensuum liberas,[2][3] et eventus sic deductos more confirmationi rationi praeditae subiecto praebet. Per investigationes mundi incorporealis ad accurationem et claritatem pervenire conatur quae scientia naturalis per investigationes mundi corporei adipiscitur.[4]

Rudolphus Steiner.
Goetheanum secundum, sedes Societatis Anthroposophicae.
Goetheanum primum, a Steiner anno 1920 descriptum, Dornach in Helvetia situm.

Notiones anthroposophicae in usu quotidiano in multis campis adhibitae sunt, inter quos educatio Steiner/Waldorfiana, educatio praecipuus (praestantissime per Motum Camphill), agricultura biodynamica, medicina, argentaria ethica, evolutio organizationum, et artes.[5][6][7][8][9] Societas Anthroposophica sedem internationalem habet in Goetheano, aedificio Dornach in Helvetia sito.

Anthroposophiae assectatores inter alios erant Hilma af Klint, Saul Bellow, Selma Lagerlöf, Andreas Belyj, Iosephus Beuys, Owen Barfield, Walterus Burley Griffin, Basilius Kandinsky, Andreas Tarkovskij and Bruno Walter[10].

Nexus interni

Notae recensere

  1. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. McDermott 2009.
  3. "Anthroposophy," Encyclopædia Britannica interretialis.
  4. McDermott 2009.
  5. McDermott 2009.
  6. Carlo Willmann, Waldorfpädagogik: Theologische und religionspädagogische Befunde, ISBN 3412167002, cap. 1.
  7. Heiner Ullrich, "Rudolf Steiner," Prospects: The Quarterly Review of Comparative Education (Lutetiae: International Bureau of Education, UNESCO), vol. 24 (3/4), 1994, p. 555–572.
  8. Peter Schneider, Einführung in die Waldorfpädogogik, ISBN 360893006X.
  9. Heiner Ullrich, Rudolf Steiner: Leben und Lehre (Monaci: C. H. Beck, 2010), 9.
  10. Nomina ex articulo "Anthroposophy" in Vicipaedia Anglica sumpta, ubi sunt fontes.

Bibliographia recensere

  • McDermott, Robert, ed. 2009. The New Essential Steiner: An Introduction to Rudolf Steiner for the 21st Century. Great Barrington: Lindisfarne Books. ISBN 9781584200567.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad anthroposophiam spectant.
Societates