Anthropologia oeconomica est studium anthropologiae ad oeconomiam relatum. 'Oeconomia' in anthropologia ad eum modum refertur, quo vitae fundamenta materialia constituuntur et horum bonorum distributio, permutatio, consumptio disponuntur. Ratio anthropologica oeconomiae investigandae magnopere a scientia oeconomica differt. Nam methodi oeconomicae in formulis mathematicis positae sunt; in anthropologia autem oeconomica theoriae comparativo studio ethnographico variorum populorum eorumque morum nituntur. In societate moderna permutatio in mercatu exercitata maximi momenti est; in antiquis autem societatibus, quas anthropologi examinare solent, partes permutationis saepe parvi ponderis fuerunt.

Potlatch, festum donaticum immoderatum

Oeconomia pecuniaria saepissime aliena fuit populis, quorum mores ab anthropologis observari solent. Praeterea mutua permutabilitas libera bonorum — notio naturalis apud nos — non apud omnes populos valet. Apud Tiv, populum Nigerianum, opes in tres dividuntur classes, quas non decet mutuo inter se permutare nec cum pecunia commetiri.[1]

De donis recensere

Marcellus Mauss, pater anthropologiae Francicae, in scriptis quibus oeconomiam donatoriam tractat[2] dixit in societatibus antiquis donorum permutationem permutationi in mercatu positae praestitisse. Nam si quis donum acceperit, remunerationi obligabitur. Donorum permutationis documento gravi est potlatch, festum Indianorum orae boreo-occidentalis Americae. In quo donativo aemulo hospes donorum largitionibus quam maximis super ceteros excellere temptabat. Convivae autem postea haud minus retribuere debebant. Potlatch inter anthropologos est, quo valor culturalis utilitati oeconomicae praeferri ostenditur. Administratio colonialis Britannica iam saeculo XIX consuetudinem potlatch, quod a moribus occidentalibus aliena esset, refrenare temptabat. Frustra quidem, nam consuetudo illa postea lege firmata est.

Alterum documentum huc spectans a Bronislao Malinowski, anthropologo Polonico, datum est, scilicet kula, genus permutationis in Trobriand insulis factitatae.[3] Viri enim qui his expeditionibus intersunt longa periculosaque itinera marina faciunt, ut monilia ex conchis et armillas in vicem permutent cum aliarum insularum incolis qui permutationum participes esse volunt. Huiusmodi permutatio ratione oeconomica populorum occidentalium omnino caret. Apud Trobriandenses autem kula magnam vim habet, nam hoc praestat, ut vitae societatem et ordinem insularum creent ac sustentent.

De principiis recensere

Anthropologia oeconomica in libris didascalicis saepe in tria principia dividitur, quae sunt formalismus, substantivismus, culturalismus.

De formalismo recensere

Exemplar formalisticum arte iunctum est cum theoria neoclassica, secundum quam in scientia oeconomica de utilitatis in indigentia maximificatione agitur. In formalistica igitur anthropologia oeconomica actores velut si a condicionibus agendi ac necessitatibus naturae soluti sint describuntur. Principia sunt huius modi:

  1.  Maximificatio utilitatis. Actoris rationalis (sive hominis oeconomici) est eam eligere ex optionibus, quae ad utilitatem desideratam quam maxime perducat.
  2. Actio rationalis. Actor omnem scientiam quamcumque in prompu habet adhibet ad omnium optionum sumptus et utilitates ponderandum nec non ad aestimandum non electarum optionum sumptus, qui cum reliquis maxificandae utilitatis sumptibus coniuncti sunt.
  3.  Opum indigentia, cum omnium singulorum hominum desideria infinita sint.

Formalistae ex singulis actoribus suam utilitatem (vel interdum auctoritatem) respicientibus res oeconomicas intellegere volunt. Certis cogentibus amicitiis aut moribus aliqui theoria ludi ad actus rationales hominis oeconomici describendos utuntur. Quibus principiis formalistae auctoritatem universam dant.[4]

De substantivismo recensere

Carolus Polanyi in magno opere suo The Great Transformation (1944) ostendit oeconomiae duplicem esse significationem, scilicet

  • formalem, quae ad scientiam oeconomicam refertur, logicam rationalium actionum, quae ad rationis normam dirigit usus opum exiguarum.
  • substantivam, quae actiones rationales aut exiguitatem opum non requirit sed solum ad vitam cotidianam societatemque hominum refertur; de accommodatione ad mundum ambientem agitur, de utilitatis maximificatione agitur aut non agitur; oeconomia sensu substantivistico ad eum refertur modum, quo societas desideriis suis satisfacit.

Quod apud Polanyi magna configuratio appellabatur, ad discrimen inter societates modernas in mercatu positas et societates praeindustriales noncapitalisticas refertur. Dicit enim Polanyi modo oeconomiam sensu substantivistico ad noncapitalisticas describendas societates adhiberi posse: sine mercatu in pretiis posito oeconomiam ratione formalistica utiliter describi non posse. Nam consilia a singulis hominibus capta minus in maximificatione quaestus oeconomici quam in religione, communitate, existimandi consuetudine, deliberatione morali, vel actibus politicis posita sunt. Duae illae significationes, quamquam in eadem appellatione oeconomiae compositae sunt, alienae sibi sunt. Quae compositio significationum per casum historicum exstitit, nam emersit scientia oeconomica, cum oeconomia substantiva in mercatu posita esset; ex quo concursus ille significationum.

Secundum Polanyi in societate capitalistica moderna formalismus et substantivismus in vicem miscentur, nam homines in vita cotidiana consilia rationalia capiunt. Quod quidem in societate noncapitalistica non valet, nam mercatum omittentes redistributione et reciprocitate nituntur. Reciprocitas esse intellegitur mutua bonorum vel servitiorum permutatio tamquam pars longinquae consuetudinis. Redistributio autem requirit principatum politicum validum, sicut dominatum in cognatione positum, qui principiis ad mores pertinentibus usus bona victuaria conservat ac redistribuit. Reciprocitas et redistributio saepe coniunctim apparent in societate quae ad mercatum non inclinat. E contra mercatus esse putatur integrandi modus principalis in societatibus industrialibus modernis, cum res domestica familiarisque in mutua benevolentia persistant, et redistributio civitati vel consociationibus liberis committantur.

Descriptio substantivistica oeconomiae ad varia inspicienda instituta socialia pertinet, quibus victus humanus nititur. Polanyi vehementer arguit oportere, ut processus oeconomicus per instituta constituatur: mercatum unum tantum esse complurium institutorum, quae naturam negotiorum oeconomicorum definiant. Constst enim mercatum in societte hominum, non in vacuo sociali fieri. Nam religio et regimen aeque multum atque instituta oeconomica per se ad oeconomiam publicam conferre possunt. Normae et existimationes obligationesque sociales partes primares obtinent in victu sustinendo et cultu humano. Quae cum ita sint, iam initio manca erit quaelibet descriptio oeconomica, quae a vita cotidiana et consuetudinibus regionum absoluta erit.[5]

De culturalismo recensere

Adsectatores substantivismi resistunt, ne exemplar occidentale ad omnium civitatum oeconomiam describendam per orbem terrarum aptetur, sed sunt, qui hoc parum habeant, quod rationes victuales ex cultura propria constitutae sint: ideo non solum rationum victualium descriptiones sed etiam notiones ad rem pertinentes, sicut 'donum' 'pecuniam' vel 'lucrum', complendas esse propriis cuiusque loci notionibus oeconomicis; anthropologorum esse "exemplar locale" intellegere conari nec exemplaria generalia in occidentali scientiā terminologiāque oeconomicā posita designare.[6]

Quo modo existimationes culturales et cuiusque loci notiones oeconomicae construantur, ita apparebit. Gudeman non solum hominem oeconomicum formalistarum repudiat, sed etiam simili in errore versatos substantivistas, quod exemplar generale ad omnes societates praeindustriales accommodent, reprehendit. Quamquam substantivistas non sine iure vim institutorum socialium expressius proferre concedit, tamen omnia exemplaria, quae suam universalitatem efferant, ethnocentrica et tautologica esse putat. Quod fecit iudicium arbitratus omnibus his sententiis patefieri res humanas ut machinationem quandam proferri. Hic de ratione scientiarum naturalium ad res humanas translata agitur. Anthropologorum est porro exemplaria locorum intellegere conari, quae quam maxime ab occidentalibus differre possunt. Nam apud Iban, populum Borneanum, solum cultri ad oryzam metendam adhibentur. Etsi falcium usu efficacius citiusque messem facerent, veriti ne fugeret spiritus oryzae, cultrum uti perrexerunt.[7]

Negari non potest culturalismum certam similitudinem substantivismi habere, nam amplificatio huius esse videtur, quippe quae accuratius notiones oeconomicas loci describat et quam plurimum in dynamica sociali se collocet.[8] Culturalistae etiam magis ad relativismum culturalem incumbere solent, nam saepe inter investigatorem et hominem qui investigatur quaestio est. Substntivistis porro unitates descriptionis sunt instituta, cum culturalistae accuratius alicuius loci communitatem examinare velint. Est tamen utrisque commune hanc formalistarum reicere opinionem, humanae vitae actus consilio ratione pleno ac maximificatione utilitatis intellegi posse.

Notae recensere

  1. Bohannan & Bohannan 1968; Dale 2010: cap. 4.
  2. Mauss 1925.
  3. Malinowski 1926.
  4. Firth 1967; Schneider 1974.
  5. Granovetter 1973.
  6. Gudeman 1986: 1.
  7. King & Wilder 2003: 251.
  8. Hann & Hart 2011.

Bibliographia recensere

  • Bohannan, Paul & Bohannan, Laura (1968) Tiv Economy. Northwestern University Press.
  • Chibnik, Michael (2011) Anthropology, Economics, and Choice. University of Texas Press.
  • Dale, Gareth (2010) Karl Polanyi: The Limits of the Market. Polity Press.
  • Firth, Raymond William (1967) Themes in Economic Anthropology: A General Comment, Themes in Economic Anthropology, 1–28. Tavistock.
  • Granovetter, Mark S. (1973) The Strength of Weak Ties. American Journal of Sociology 78: 1360–1380.
  • Granovetter, Mark S. (1985) Economic action and social structure: the problem of embeddedness. American Journal of Sociology 91 (3): 481–510.
  • Gudeman, Stephen (1986) Economics as culture : models and metaphors of livelihood. Routledge.
  • Gudeman, Stephen (2001) The Anthropology of Economy: Community, Market, and Culture. Blackwell.
  • Halperin, Rhoda H. (1982) New and Old in Economic Anthropology, American Anthropologist 84(2): 339-349.
  • Hann, Chris & Hart, Keith (2011) Economic Anthropology. Polity Press.
  • King, Victor T. & Wilder, William D. (2003) The Modern Anthropology of South-East Asia: An Introduction. Routledge.
  • Malinowski, Bronislaw (1926) Crime and custom in savage society. Harcourt, Brace & Company.
  • Mauss, Marcel (1925/2007) Essai sur le don. Forme et raison de l'échange dans les sociétés archaïques. Presses universitaires de France.
  • Plattner, S. (1989) Economic Anthropology. Stanford University Press.
  • Rössler, Martin (2005) Wirtschaftsethnologie. Eine Einführung. 2. Auflage. Reimer.
  • Schneider, Harold K. (1974) Economic Man. Free Press.
  • Weiner, Annette (1977) Women of value, men of renown: new perspectives in Trobriand exchange. University of Queensland Press.