Anscharius (Oskar) Schindler fuit homo negotiorum Germanicus qui secundo bello mundano vitas servavit multorum Iudaeorum qui in officina eius operabantur, simulans eos magni momenti esse ad bellum vincendum. De vita eius Thomas Keneally, scriptor Australianus, librum Schindler's List inscriptum scripsit, ad quem anno 1993 pellicula eiusdem nominis directa est.

Wikidata Anscharius Schindler
Res apud Vicidata repertae:
Anscharius Schindler: imago
Anscharius Schindler: imago
Nativitas: 28 Aprilis 1908; Svitavy
Obitus: 9 Octobris 1974; Hildesia
Patria: Germania nazistica, Res publica Foederalis Germaniae

Familia

Memoria

Sepultura: Sion
Anscharius Schindler
Fabrica Cracoviae Anscharii Schindler Deutsche Emailwaren-Fabrik vel D.E.F. appellata

Biographia recensere

 
Sepulcrum Anscharii Schindler in Hierosolyma

Anscharius Schindler familia Germanica lingua loquenti natus est die 28 Aprilis 1908 Svitaviae[1] in Moravia (tunc in Austria-Hungaria, nunc in Cechia).

In Cracovia pervenit ubi fabricam ollarum appellatam D.E.F. (Theodisce: Deutsche Emailwaren-Fabrik) emit et multos (de aliis 1 100, de aliis 1 200) Iudaeos laboratores assumpsit. In principio Anscharius egit lucri causa sed, cum milites Factionis Nationalis Socialisticae inceperunt Iudaeos vexare et trucidare, is cepit defendere laboratores suos.

Anno 1942 milites Hitleriani adorti sunt contra "Ghetto" sive partes urbis, in quibus Iudaei maxime erant concidendo atque in carceralibus castris deportando. Schindler cum Amon Göth, duce castrorum carceralium Cracoviae-Plaszow, convenit ut 900 laboratores Iudaeos transferret in fabrica sua castris adiacente, quo in loco facti sunt tuti a militum vexationibus.

Quia exercitus Russiae per territorium Germanicum promovebat, multa castrorum carceralium sunt diruta et captivi occisi. Schindler fecit ut circiter 1 100 Iudaei ferrentur in fabrica castrorum Gross-Rosen appellatorum, in Brunnlitz (hodie Brnenec). Quo modo vitas servavit usque ad belli finem amplius mille Iudaeorum, sed effugere debuit propter suam assensionem, quam semper is aborruit, Factioni Nationali Socialisticae.

Post bellum in Argentinam pervenit ubi nonnulla negotia quae male evenerunt incepit. In Germania a.D. 1958 rediit et in 1961, anno in quo se Israelem contulit, optime acceptus est in Hierosolyma a 200 superstitibus. Die 18 Iulii 1967 ab Israele Schindler factus est "Vir iustus inter civitates".

Obiit in Hildesheim, Germania, die 9 Octobris 1974. Corpus eius transtulerunt in coemeterio catholico in Hierosolyma.

Nexus interni

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Anscharium Schindler spectant.