Annius Rufus fuit eques Romanus qui inter 12 et 14 praefectus Iudaeae et Samariae fuit. Marco Ambivulo successit et provinciam proficiscens Valerio Grato tradidit.

Inscriptio Caesareae reperta et ad Pontium Pilatum spectans indicat verum titulum praesidum Iudaeae 'praefectum' tum fuisse, non procuratorem ut credebatur e vocabulo Graeco epitropos a Flavio Iosepho et aliis auctoribus negligenter adhibito (nam inscriptionibus publicis mentiri non licet). Procuratores nominati sunt postea a Claudio imperatore, quia praecipuum munus eorum ad reditus fiscales pertinebat. Penes praefectos erant iudicia capitalia et nonnullis equitibus et peditibus imperabant sed legatis Syriae subiacebant quibus legiones erant.

Fontes recensere

Si vis plura legere recensere

  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009.
  • E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4