Anne Bradstreet (nata Anne Dudley; circa 1612—16 Septembris 1672) fuit colona Puritana in Nova Anglia habitans, ac primus poeta et prima scriptrix in coloniis Americae Septentrionalis Britannicae qui librum protulit. Suum primum poematum volumen, The Tenth Muse Lately Sprung up in America, anno 1650 prolatum, populo et Mundi Veteris et Mundi Novi bene acceptum est.[1][2]

Opinabilis Annae Bradstreet cogitantis effigies. Saeculum 19.
Pagina titularis libri The Tenth Muse Lately Sprung Up in America, Londinii anno 1650 prolati.
Pagina titularis editionis alterius poematum, 1678.
Monumentum Annae Bradstreet in Old North Parish Burial Ground Andover Septentrionalis Massachusettae dicatum.

Ratio poetica recensere

Educatio praestans ei opportunitates dedit quae ei civilitatem, historiam, medicinam, theologiam penitus contemplari siverunt. Traditur sua bibliotheca propria plus quam 800 libros comprehendisse, quorum autem plurimi perditi sunt cum domus combureretur. Haec calamitas poema excitavit nomine "Upon the Burning of Our House July 10th, 1666" ('De nostra domo combusta, 10 Iulii 1666'); quod attestatur eam, iram vel maestitiam a casu quotidiano effectam reiciens, potius Deo confidere confirmationique caelum consolationem fore, dicens:

Verba Anglica:
From "Upon the Burning of Our House July 10th, 1666"
Verba Latina conversa:
Ex "De nostra domu combusta, 10 Iulii 1666"

    And when I could no longer look,
    I blest His grace that gave and took,
    That laid my goods now in the dust.
    Yea, so it was, and so 'twas just.
    It was his own; it was not mine.
    Far be it that I should repine.

    Et cum aspicere non iam possem,
    gratiam quae dedit et dempsit benedixi,
    quae mea bona nunc in pulvere posuit.
    Ita, hoc modo fuit, et ergo fuit iusta.
    Fuit ipsius; mea non fuit.
    Minime sit ego ut conquerar.

Progenies recensere

Inter progenies Simonis Bradstreet et Annae, filiae Thomae Dudleii et Dorotheae Yorke Dudleii, sunt:

Opera recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Annam Bradstreet spectant.

Adnotationes recensere

  1. Kathleen De Grave, "Anne Bradstreet," The Literary Encyclopedia, 31 Maii 2006; situs accessus 4 Novembris 2013.]
  2. Heidi Nichols, Anne Bradstreet (Phillipsburg Novae Caesareae: P&R Publishing, 2006, ISBN 9780875526102).
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 3.7 3.8 William Addams Reitwiesner Genealogical Services.
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 4.5 4.6 New England Ancestors.
  5. “Jewett belonged to a succession of women writers, mostly New Englanders, that went back through Harriet Beecher Stowe and Rose Terry Cooke to colonial poet Anne Bradstreet—who, according to some accounts, was yet another of Jewett’s illustrious ancestors.” Paula Blachard. Sarah Orne Jewett: Her World and Her Work (Reading, Mass.: Addison-Wesley Pub. Co., c1994), 356–357.
  6. [1][nexus deficit].

Bibliographia recensere

  • Cook, Faith. 2010. Anne Bradstreet: Pilgrim and Poet. Darlington: EP Books. ISBN 978-0-85234-714-0.
  • Gordon, Charlotte. 2005. Mistress Bradstreet: The Untold Life of America's First Poet. Novi Eboraci: Little, Brown. ISBN 0-316-16904-8.
  • Nichols, Heidi. 2006. Anne Bradstreet: A Guided Tour of the Life and Thought of a Puritan Poet. Phillipsburg Novae Caesareae: P&R Publishing. ISBN 9780875526102.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!