Haec pagina spirito explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Angelus" appellatur, vide Angelus (discretiva).

Angelus (-i, m.; Palaeograece ἄγγελος 'nuntius') est spiritus opinabilis, cuius ingenium in variis religionibus et mythologiis invenitur, praesertim qui deum servit. In Christianismo, diabolus etiam angelos habere dicitur, qui a Deo deverterunt. Nonnumquam angeli depicti sunt ut homines alati, quibus halo sive corona lucis circum caput est. In Zoroastrianismo et fidibus Abrahamicis, nonnunquam tamquam spiritus augusti benevolentes esse dicuntur, qui agunt inter caelum et terram tamquam vel mediatores, vel spiritus custodes, vel vis pro hominibus.

Carmen Angelorum. Pictura olearia a Gulielmo Adolpho Bouguereau anno 1881 picta.
Angelus Vulneratus. Pictura a Hugone Simberg, 1903.
Statua cuiusdam angeli (Hafniae, 2012).

Origo vocabuli recensere

Angelus, vocabulum Latinum, ex lingua Graeca antiqua communi sumptum est, id est ἄγγελος (ángelos) 'nuntius, legatus', vocabulum affine verbo ἀγγέλλω (angéllō), quod 'adnuntiare, referre nuntium' interpretatur. Antiquissima verbi forma est Mycenaea lingua a-ke-ro litteris Lineare B scripta.

Imprimis ángelos est interpretatio verbi Hebraii mal'akh, quod simpliciter 'nuntius' interpretatur, naturae notione vel divinae vel humanae carens. Hieronymus autem in suis Bibliis Sacris conversis decrevit duas notiones: ubi prior enim textus verbo mal'akh atque ángelos ad hominem vocandum utebantur, Hieronymus "nuntius" ac "legatus" utebatur; cum autem supernaturale de spiritu loqueretur, verbum angelus apparet. Quod discrimen invenitur in posterioribus Bibliis conversis, in priscis exegetibus Iudaeis Christianisque, denique in studiosis hodiernis.

Chori angelorum recensere

Sphaera prima recensere

Sphaera secunda recensere

Sphaera tertia recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad angelos spectant.