Angeli equitantes sunt paropsis quae fortasse in Anglia annis fere 1860 inventa est. Primum a coquo Francico Anglice scribente Urbano Dubois descripta est (sed haud sub tali nomine ab eo inventa); primum in litteris generalibus ab anonymo in hebdomadario Once a Week evocata est, verbis I like cold game and angels on horseback for breakfast ("E frigidis venationum relictis et angelis equitantibus ientare malo").[1] Idem ferculum mox et in Civitatibus Foederatis requisitum est.

Angeli equitantes (Bacon-wrapped oysters) Shelton in oppido Vasingtoniae civitatis tosti

Ibi ostreae modo creoli, videlicet stylo Acadiano, paropsis constituunt quae haud multo ab angelis equitantibus differt.[2]

Notae recensere

  1. Once a Week (2 Maii 1874) p. 385 col. 2, fide The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.)
  2. Jessup Whitehead, Cooking for profit: A new American cook book. Chicagine, 1893 (p. 193 apud Google Books) ("Oyster brochettes à la creole")

Bibliographia recensere