Andreas Scheuer (natus die 26 Septembris 1974 in Batavia/Bavaria) rerum politicarum peritus Germanicus factionis Unionis socialis Christianae Bavariensis est.

Wikidata Andreas Scheuer
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Scheuer: imago
Andreas Scheuer: imago
Nativitas: 26 Septembris 1974; Batavia Bavariae
Patria: Germania
Nomen nativum: Andreas Franz Scheuer

Familia

Coniunx: Julia Reuss

Eruditio et munus recensere

Scheuer anno 1994 Bataviae testimonium maturitatis accepit atque deinde eadem in urbe primam probationem magistri scholarum adeptus est. Tum rebus politicis, oeconomiae atque sociologiae studebat. Anno 2001 ab Universitate Carolina Pragensi doctor philosophiae promotus est. Sed tum Scheuer accusabatur se sententias alienas in thesi sua quasi descripsisse[1] et anno 2014 nuntiavit se gradum doctoris non iam retenturum[2]. Anno 1998/1999 adlatus Edmundi Stoiber praesidis ministrorum Bavariae fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 1994 Scheuer ad Unionem iuvenilem atque CSU accessit. Ab anno 2002 consiliarius urbis Bataviae atque legatus ad Diaetae Foederalis Germaniae est. Anno 2009 - 2013 secretarius statalis in Administerio Foederali Commeatus et Aedificiorum erat et annis 2013 - 2018 secretarius generalis factionis CSU erat. Die 14 Martii 2018 ipse minister Foederalis Commeatus in consilio ministrorum Angelae Merkel IV nominatus est[3].

Familia recensere

Scheuer cum prima uxore divortium fecit, iterum uxorem duxit atque filiam habet[4].

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Andrean Scheuer spectant.
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel IV (de 14 Martii 2018)