Andreas Bernstein (Anglice: Andrew Bernstein; natus 29 Iunii 1949 ) est philosophiae professor apud Collegium Maristarum Novi Eboraci, notus propter suam Obiectivismi defensam.

Professor Bernstein interdum quoque docuit apud Universitatem Harvardianam, Universitatem Dukianam, Universitatem Yalensem, Academiam Militarem CFA, Universitatem Californiae Meridionalis, et etiam apud Institutum Ayn Rand Californiae.

Operae recensere

Bernsteinis operae principales sunt mythistoria Cor Pagani (Anglice: Heart of a Pagan) et detractatus Praeconium Capitalisticum: Casus Historicus, Oeconomicus, et Philosophicus pro Capitalismo Libero (Anglice: Capitalist Manifesto: the Historical, Economic and Philosophical Case for Laissez-faire Capitalism). Bernstein etiam libellos CliffsNotes scripsit pro trebus mythistoriis a Ayn Rand scriptis: Atlas mundum effudit, Fons, et Motetum.

Cor Pagani recensere

Mythistoria Cor Pagani est de athleta quodam nomine Swoop multo animato, qui canistrifollis manipulum et oppidum eius parvum adiuvat aptam artem modumque discere eo consilio, ut ei in campiones futuri sint, tantum in sphaeristerio quam extra. Hac in mythistoria lectores agnoscunt, quid facit heroëm athleticum in magnificum et quare.

Nexus externi recensere