Anaxagoras (Graece Ἀναξαγόρας) fuit philosophus Graecus Clazomenis anno 499 a.C.n. natus, Lampsaci mortuus anno 428 a.C.n.[1]

Anaxagoras. Imago ficta saeculi XVI p.C.n.

De vita recensere

Memoriae traditum est patrem[2] Anaxagorae nobilem divitemque fuisse civem Clazomenium. Anaxagoras autem, si famae credimus, auctoritatem civilem a patre sibi manantem studio posthabuit rerum naturae. Itaque vituperatus, quod rem publicam sperneret, digitum ad caelum intendens "Mea quidem" dixit "magnopere interest patria!"[3] Alii quoque loci communes de Anaxagora feruntur: Quemdam quandoque lamentantem, quod peregre mori deberet, consolatus "Undecumque" inquit "idem est ad Plutonem descensus."[4]

Anaxagoras primus e philosophis Ionicis Athenis habitavit discipulosque suam docuit disciplinam. Quando philosophari coeperit quemve audierit praeceptorem, ambiguum est. Veri simillimum videtur Anaxagoram anno circiter 456 Athenas pervenisse.[5] Adultus igitur iam erat, cum suam Athenis instituit scholam, quo opere Ionicorum physicorum doctrinam in urbe palam fecit. Constat enim Anaxagorea decreta in litteratis percrebruisse Atheniensibus, ut cognosci potest apud Sophoclem, Euripidem, Aristophanem.[6] Socrates Anaxagoram numquam audivit,[7] incubuit tamen in scriptorum huius studium, donec de spe depulsus repudiavit.[8] Eo abusque quo Athenas pervenit tempore Anaxagoras familiaritate erat cum Pericle coniunctus.[9]

Circiter viginti annos Athenis operam dedit docendo. Cum contra publicam religionem solem lunamque affirmaret non deos sed corpora caelestia esse, impietatis accusatus, ne supplicio afficeretur, anno 437 Lampsacum profectus est, qua in urbe anno 428 mortuus est.

Anaxagorea recensere

Quidquid de Anaxagorae decretis scimus e posteriorum philosophorum, praesertim Simplicii, commentariis exemplisque defluxit. Quae doctrinae fragmenta iam multis editionibus continentur, e.g. Curd (2007), Diels & Kranz (1974), Jöhrens (1939), Lanza (1966), Sider (2005); sed magni interest hoc cognoscere: fragmenta e posterorum scriptis excerpta nihil esse nisi ruinas et caementa prisci aedificii humi constrati, quod ratione restitui debeat.

Constat Anaxagoram unum tantum librum scripsisse, non praeter solitum De natura (περὶ φύσεως) appellatum. Simplicio teste eum scimus exordium de massa quadam sumpsisse, quae sine ulla forma omnia mundi elementa complectitur. Quae mixtura informis mente quadam citatur. Elementa aeterna sunt continuoque omnia omnibus immiscentur motu versatili, quo novae regionatim compinguntur portiones veteraeque solvuntur. Quibus in figuris versatili elementorum motu effectis mundus consistit ut a nobis percipitur. Haec fere sunt principia quae fragmentis nobis defluxerunt, sed e testimoniis Anaxagoram cognovimus etiam de astronomia, meteorologia, geologia nec non de cognitione humana disseruisse; quibus de rebus parum sciri potest, quia fontes nos deficiunt.

De doctrina recensere

Praesertim id egisse videtur Anaxagoras, ut physicam ab Ionibus conceptam ad Parmenidis decreta accommodaret. Itaque synthesin exegit philosophicam, quae posteros multis modis affecit.

Metaphysica recensere

Quod non est, id nequit esse. Hoc a Parmenide dictum[10] accepit Anaxagoras ut fundamenta metaphysica doctrinae suae. Itaque physicos maxime Ionicos reprehendit, quod perperam de rerum generatione et interitu loquerentur:

De generatione et interitu non recte iudicant Graeci. Nulla enim res generatur neque interit, sed a rebus quae sunt et commiscentur et discernuntur. Itaque rectum esset, si generationem commixtionem et interitum discretionem dicerent.[11]

Quod generatio novarum aut interitus veterum rerum esse percipitur, id re vera nihil aliud est nisi nova quaedam mixtura, id est: elementorum metaphysice fundamentalium nova inter se distributio et ordinatio.[12] Cum autem res quaedam esse desinit (vel "moritur"), priore elementorum ordine dissoluto et separato nova in proximo generatur compositio. Quae omnia salvis fiunt elementis. Itaque Anaxagoras, cum verba pro dynamica mundi mutabilitate facit, negat semina, quippe quae vera sint, mutabilia esse. Hoc modo Parmenidis metaphysicam ad Ionum physicam conciliare conatur.

Quae cum ita sint, apparet Anaxagoram duo proponere gradus metaphysicos. Primus gradus ex seminibus sive iis quae verae sunt rebus constat. Non solum aqua et ignis et terra sed etiam caro et ossa nec non calidum et frigidum sunt res verae sive semina. Alter gradus est rerum ex his elementis compactarum. Quae res sensu metaphysico non sunt, quod velut epiphaenomena quaedam ex temporariis seminum mixturis emergunt. Itaque bestiae et plantae et homines caelestiaque corpora sunt composita naturalia, quippe quae vi naturae ultro generentur. A rebus humana arte ad humanum usum factis eo differunt, quod causa teleologica deest, quem ad finem factae sint.

Anaxagoras, cum generationem negat,[13] contendit omnia in omnibus inesse:[14]

Una omnes res erant.[15]
In cuncto inest portio cuncti.[16]

Haec dicta omnipraesentiam elementorum arguere videntur. Itaque omnibus in rebus inest mixtura omnium quae sunt elementorum, et unum quodque elementum omni tempore ubique est. Horum praeceptorum, quamquam maximi sunt momenti ad Anaxagorae doctrinam disserendam, haud facilis est interpretatio. Si enim omnia in omnibus insunt, necesse est elementa inter se penetrent, namque aliter non videtur liquere, quo modo omnia elementa eodem tempore in uno quoque loco inesse possint. Quae cum ita sint, in novam accumulari formae potentiam elementum quodvis potest, velut si nova quaedam generaretur res , coloris aut qualitas.

De elementis fundamentalibus, qualia sint, parum liquet. Plerique crediderunt Anaxagoram elementa pro corpusculis sive particulis perparvulis habuisse. Lucretius his versibus Anaxagoream explicat doctrinam:[17]

Ossa videlicet e pauxillis atque minutis
ossibus hic et de pauxillis atque minutis
visceribus viscus gigni sanguenque creari
sanguinis inter se multis coeuntibu' guttis,
ex aurique putat micis consistere posse
aurum, et de terris terram concrescere parvis,
ignibus ex ignes, humorem humoribus esse.

Ita interpretationem geminat Aristotelicam,[18] quae unam quamque rem naturalem declarat ex particulis eiusdem qualitatis consistere. Haec explicandi ratio a Lucretio homoeomeria (ὁμοιομέρεια) appellatur.

Notae recensere

  1. De chronologia accurate scripsit Mansfeld (1979; 1980).
  2. Patrem aut Hegesibulum aut Eubulum appellatum esse memorat Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 2.6.
  3. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 2.7.
  4. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 2.11.
  5. Mansfeld (1979:65). Sunt qui Anaxagoram viginti fere annos natum dicant Persarum invasionem fugientem Athenas pervenisse (e.g. Woodbury 1981). Etsi nihil certi de his rebus dici possit, tamen eventorum consequentia a Mansfeld (1979) quam accuratissime definita non est praetereunda nisi gravissima allata causa.
  6. De Anaxagoreis phrasibus apud hos auctores, e.g. Stewart (1968), Ferguson (1979).
  7. Cicero, Tusculanae disputationes 5.10: "usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat."
  8. Haec a Socrate narrantur in parte autobiographica Phaedonis, 97b-98b. Porro, in Apologia 26d, Socratem piget eiusdem ciminis ac Anaxagoram accusari.
  9. In circulo Pericli numerabantur etiam Aspasia, Sophocles, Herodotus, Damon, Phidias, Protagoras.
  10. DK28B8.15-16.
  11. Anaxagoras, DK59B17: τὸ δὲ γίνεσθαι καὶ ἀπόλλυσθαι οὐκ ὀρθῶς νομίζουσιν οἱ Ἕλληνες· οὐδεν γάρ χρῆμα γίνεται οὐδὲ ἀπόλλυται, ἀλλ’ ἀπὸ ἐόντων χρημάτων συμμίσγεται τε καὶ διακρίνεται. καὶ οὕτως ἂν ὀρθῶς καλοῖεν τό τε γίνεσθαι συμμίσγεσθαι καὶ τὸ ἀπόλλυσθαι διακρίνεται. Non aliter Empedocles DK31B8): φύσις οὐδενὸς ἔστιν ἁπάντων θνητῶν ... ἀλλὰ μόνον μίξις τε διάλλαξίς τε μιγέντων ('omnium mortalium nullius est generatio ... sed mixtio tantum est mixtorumque mutatio').
  12. Elementa metaphysice fundamentalia ab Anaxagora nunc semina (σπέρματα) nunc res quae sunt (ἔοντα χρήματα) appellantur.
  13. Confer etiam DK59B10 πῶς γὰρ ἄν, φησιν, ἐκ μὴ τριχὸς γένοιτο θρὶξ καὶ σὰρξ ἐκ μὴ σαρκός; ('ut enim ex nullo capillo capillus et caro ex nulla carne?')
  14. Schofield (1980), Curd (2007).
  15. DK59B1 ὁμοῦ πάντα χρήματα ἦν.
  16. DK59B11 ἐν παντὶ παντὸς μοῖρα ἔνεστι.
  17. Lucretius, De rerum natura 1.835–841.
  18. E.g. Aristoteles, Metaphysica 984a σχεδὸν γὰρ ἅπαντα τὰ ὁμοιομερῆ καθάπερ ὕδωρ ἢ πῦρ οὕτω γίγνεσθαι καὶ ἀπόλλυσθαί φησι, συγκρίσει καὶ διακρίσει μόνον, ἄλλως δ᾽ οὔτε γίγνεσθαι οὔτ᾽ ἀπόλλυσθαι ἀλλὰ διαμένειν ἀΐδια ('dixit enim omnes res quae ex particulis, similibus inter se, minutis consistunt, sicut aquam aut ignem, ita gigni et interire, scilicet concretione et secretione tantum, ceterum nec gigni neque interire sed in perpetuum manere'). Haec translatio adiectivi ὁμοιομερής ('particulae, similes inter se, minutae') Tullio innititur: Cicero, Academica 2.118.

Fontes recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • Fragmenta Anaxagorae (Graece, Francogallice)

Bibliographia recensere

Editiones recensere

  • Curd, P. (2007) Anaxagoras of Clazomenae: Fragments. Text and Translation with Notes and Essays. Toronto: University of Toronto Press.
  • Diels, H. & Kranz, W. (1974) Die Fragmente der Vorsokratiker. Berlin: Weidmann. (Editio sexta reimpressa.)
  • Jöhrens, O. (1939) Die Fragmente des Anaxagoras. Bochum-Langendreer: Heinrich Pöppinghaus.
  • Lanza, D. (1966) Anassagora: Testimonianze e Frammenti. Florence: La Nuova Italia.
  • Sider, D. (2005) The Fragments of Anaxagoras. Edition, Introduction and Commentary. Sankt Augustin: Academia Verlag. (Editio secunda.)

Studia recensere

  • Ferguson J. (1979) Δῖνος in Aristophanes and Euripides. Classical Journal 74:356–359.
  • Mansfeld, Jaap (1979) The chronology of Anaxagoras' Athenian period and the date of his trial. Part I. Mnemosyne 32:39–69.
  • Mansfeld, Jaap (1980) The chronology of Anaxagoras' Athenian period and the date of his trial. Part II. Mnemosyne 33:17–95.
  • Schofield, M. (1980) An Essay on Anaxagoras. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Stewart D. J. (1968) Νοῦς in Aristophanes. Classical Journal 63:253–255.
  • Vlastos, G. (1950) The physical theory of Anaxagoras. Philosophical Review 59:31–57.
  • Woodbury, Leonard (1981) Anaxagoras and Athens. Phoenix 35:295–315.