Anarchopanda est persona partes in anni 2012 manifestationibus scholasticis Quebecensibus agens, qui gratuitati scholasticae favet. Pandae facie in manifestationibus versatur cum manifestantibus tum vigilibus amplexandis.[1]

Anarchopanda inter manifestationem diei 22 Maii 2012 Monte Regii

Historia et rationes recensere

Philosophiae professor in regionis Montis Regii collegio, qui antiquis sicut Platoni, Aristoteli Plotinoque praesertim studet et Graece legit,[2] Anarchopanda primum die 8 Maii 2012 publicitus exstitit, ex quo multis manifestationibus adfuit.[3]

Anarchopanda, anarchopacifismi fautor,[3] se inter manifestantes vigilesque interponere, cum vigiles habeat depravate agere, vult, "neque autem pugnam eorum [discipulorum] prodere neque orationem avertere."[conv. 1] In colloquio cum diario Le Devoir facto, consilium suum explanat violentiae vigilium adversari.[2]

Priusquam primum pandae synthesin gessit, quae in E-Bay China sibi impetravit, vera eius specia septuagiens in manifestationibus Quebecensibus anni 2012 versatus est, eo consilio, ut manifestantes a vigilibus defenderet, quod autem "impossibile in rerum confusione"[conv. 2] et "paternalisticum" ("Ego adultus vos infantes protego")[conv. 3] habuit esse.[2] Quam ob rem specie adulti ad manifestationes eundi finem fecit et synthesin praetulit pandae: "Rebus insolitis insolitum responsum."[conv. 4]

Licet synthesis sua, quippe quae faciem tegeat, urbis legibus prohibeatur, se solum semel comprehensum esse dicit, cum laophorium, quo iter faciebat, a vigilibus constitum est.[3] Anarchopanda praecipue Montis Regii manifestationibus adest, sed die 24 Maii 2012 Quebecum iit, ut una cum manifestantibus ambularet, prioris noctis comprehensione 176 hominum citatus.[4]

Notae recensere

  1. Huffington Post: "Grève étudiante: un panda pour la gratuité scolaire", die 15 Maii 2012
  2. 2.0 2.1 2.2 Lalonde, Catherine (26 Maii 2012). "AnarchoPanda : la philosophie dans le trottoir". Le Devoir (Monte Regii) 
  3. 3.0 3.1 3.2 Guerchani, Sarra (23 Maii 2012). "Vedette des manifestations étudiantes, qui est Anarchopanda?". TVA Nouvelles 
  4. "Anarchopanda fait fureur à Québec". Le Soleil (Quebeci in urbe). 24 Maii 2012 

Citationes in sermonem Latinum conversae recensere

  1. "sans trahir leur lutte ni détourner leurs discours"
  2. "impraticable dans le feu de l'action"
  3. "Et on peut lire un paternalisme dans ce geste : moi, adulte, je vous protège, vous, enfants."
  4. "À circonstances bizarres, réponse bizarre."

Nexus interni

Nexus externi recensere