Anachoretae[1] (Graece ἀναχωρητής, ad litteras "homo sese retrahens") sunt viri qui in solitudine meditationes et exercitia spiritalia sine perturbatione agere volebant. Ne confundantur cum eremitis, qui saepe in communitatibus congregati vitam paulo minus solitariam praeferebant.

Imago a Theodoro Axentowicz anno 1881 confecta, cui titulus Anachoreta

Historia recensere

Antecessores eorum habentur in Sacris scripturis Elias et Elisaeus et insuper Ioannes Baptista.

Anachoretarum praxis ex tempore persecutionum Christianorum venit. In desertis Aegypti, Syriae et Palaestinae vixerunt plura centena hominum modo vario castigantium. Scopus eorum fuit omnium carnalium mortificatio et unio mystica cum Deo. In Oriente anachoretarum momentum maximum fuit, quos vel sanctos habebant. Quoniam numerus eorum crescebat, communitates minores factae sunt. Cuius participes conclavia sibi circa oratoria instruere soliti sunt. Tales vici lingua Graeca laurae appellantur. Inde in Thebaide Aegyptiaca prima monasteria orta sunt. Quibus florentibus autem momentum anachoretarum solitariorum sensim decrescebat.

Pater et anachoretarum et eremitarum putatur Antonius abbas.

Notae recensere

Fons recensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 1. Lipsiae 1905, p. 470, quod in interreti relegatur hic.