Amptum (-i n.),[1] (Theodisce, Danice et Norvegice; Amt) est Germanicae originis vox quae subnationalibus unitatibus administrativis nomen dat in usu in aliquibus Europae Septemtrionalis nationibus. Plerumque est maius quam municipio sive communi et terminus comitatui propemodum aequivalet.

Ampta in Germania recensere

Ampta (Theodisce; Ämter) terrarum foederalium Germanicarum Slesvici et Holsatia, Megapoleōs et Pomeraniae Citerioris et Brandenburgi exclusiva sunt. Aliae terrae foederales Germanicae hanc subdivisionem olim habuere. Aliae terrae foederales unitates administrativas similes communia generalia (Theodisce; Samtgemeinden) in Saxonia Inferiori, communia consociata (Theodisce; Verbandsgemeinde) in Rhenania-Palatinatu aut societates administrativas (Theodisce; Verwaltungsgemeinschaft) in Badenia-Virtembergia, Bavaria, Thuringia ac Saxonia-Anhaltio nuncupatas habent. Amptum Hispanicae divisioni administrativae mancommunitati aequivalet.

Ampta in Dania recensere

 
Antiqua tredecim ampta Daniae.

Ampta (Danice; amter) etiam unitas administrativa in Dania, et historice Regni Daniae et Norvergiae, fuit et constituebantur uno aut plurimis communibus.

Reformatio Communialis Danica regiones quinque creavit ad commutanda traditionalia ampta sive comitatus tredecim. Simul, minora communia se ad maiores unitates iunxere, quod communium numerum e 271 in 98 reduxit. Reformatio applicata est Kalendis Ianuariis 2007.

Ampta in Norvegia recensere

Inter annos 1662 et 1919, comitatus Norvegici ampta nuncupati sunt. Nunc nominantur fylcia (Norvegice; fylker).

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)