Vide etiam paginam discretivam: Amazones (discretiva)

Amazones (Graece Ἀμαζόνες)[1] in mythologia Graeca sunt gens mulierum bellatricium.

"Amazon vulnerata." Musea Capitolina.
Amazon se ad pugnandum parat, a Petro Hébert anno 1860 sculpta.

Definitio a Forcellini Lexico Totius Latinitatis excerpta recensere

Aegidius Forcellini Amazones sic describit:

fuere feminae bellicosissimae, quae Sarmatiam ad Tanaim fluvium primum incoluerunt, deinde in Cappadocia ad Thermodontem consederunt. Earum arma erant arcus cum sagittis, securis, hasta, et pelta lunata. Dictae sunt Amazones, quasi sine mamma, ab α (a) priv.? et μαζός (mazos), mamma. Mos enim fuit Amazonibus, interfectis maribus, quos genuissent, servare feminas, earumque infantium mammas dextras inurere, ne impedimento essent ad pugnam conserendam, et ne sagittarum jactus impediretur. At in omnibus, quae adhuc exstant, antiquis anaglyphis videre est passim Amazones utraque mamma praeditas, quia fortasse sculptores, quod visu ingratum foedumque foret, repraesentare nolurint. . . . Origo, regnum, et res gestae Amazonum a Iustino[2] disertissime descripta sunt. Curtius[3] etiam ubi de Thalestri ultima earum regina verba facit, Amazonum cultus et mores breviter persequitur.[4]

Nomina Amazonum recensere

Inter Amazones enumerantur:

Artes recensere

Pugna Amazonum Bello Troiano multis a pictoribus demonstrata est, inter quos ab Anselmo Feuerbach, qui bis (1869 et 1873) Amazonomachiam pinxit, et a Petro Paulo Rubens, qui anno 1615 picturam ominis eiusdem fecit.

Notae recensere

  1. Amāzōn, onis, Acc. -onem et -ona, f. (Ἀμαζών), pl. Amāzones, -um, Ac. onas.
  2. M. Iunianus Iustinus, Historiae Philippicae, II.
  3. Q. Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, VI.
  4. Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis [1].

Fontes recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amazones spectant (Amazons, Amazons of Greek mythology).