Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Secundum bellum Macedonicum inter rem publicam Romanam et regnum Macedonicum ducente Philippo V inter annos 200 et 197 a.C.n. gestum est.

Secundum bellum Macedoncium
Pars bellorum Macedonicorum

Graeciae tabula bello saeviente
Annus: 200 a.C.n. – 197/6 a.C.n.
Locus: Graecia
Fortuna: Romani iuvantibus sociis victoriam de Macedonibus adepti sunt
Casus belli: Macedonum incursus in Graeciam atque Propontidem
Territoriae mutatae: Macedones omnes partes expugnatas concedere inque fines eorum translaticios regnante Philippus II (Macedonum rex) recedere coacti sunt.
Exercitus
Regnum Macedonicum Res publica Romana
Foedus Achaicum
Pergamum
Rhodus
Foedus Achaicum
Foedus Aetolicum
Athenae
Duces
Philippus V Publius Sulpicius Galba
Titus Quinctius Flamininus
Attalus I

Quae causa belli gerendi fuerit recensere

Principium bellorum Romanis atque Macedonibus iam secundo bello Punico saeviente ortum est cum Philippus V Macedonum rex primum rei publicae Romanae tunc temporis cladibus ab Hannibale defessae bellum intulisset. Ille ratus Hannibalem Romanam rem mox superaturum cumque dominatum orarum Liburniae adfectaretur foedera iecit Karthaginiensibus, classe Illyrias minari ipse studebat. Intercepto autem Hannibale atque in Africam repulso compressaque classe et in fugam conversa etiam Philippus inceptu destitit et pace a Romanis petita demum anno 205 a.C.n. foedera apud Phoenice iecit.

Quae ante gesta sint recensere

Hac clade accepta Philippus verritus ne Romani perfidiam eius ulciscerentur cum rege Antiocho III anno 203 a.C.n. foedus composuit, quo pacto defuncto Ptolemaeo IV rege Aegyptiorum una cum socio patrimonii eius potiri spoliaque inter sese compartiri constituit.

Premente deinde Syriam Antiocho III etiam Philippus inopinate Graeciam invasus praecipua oppida Propontidis (Lysimacheia, Sestus etPerinthus populavit necnon Chios insulam dicioni suae subiugavit. His autem rebus tam prospere quam celeriter susceptis perterritae civitates Rhodiorum, Cyzicorum necnon Byzantiorum amicitia se coniunxerunt et suadente rege Pergameno foedus ad regem Macedonicum arcendum constituerunt. Quod quidem foedus licet pugna navali haud procul ab civitate Chiorum valuisset tamen Philippum arcere non quivit, ne Pergamenam arcem diu frustra oppugnaret, quo facto urbem regionem omnem vastaret. Urbe paene deflagrata rex Macedonum in Ciliciam castra in Ciliciam movit ad Rhodios comprimendos.

Quae bello gesto utrimque evenerint recensere