Aloysius Mock (natus in Euratsfeld apud Amstetten in Austria Inferiori die 10 Iunii 1934; mortuus die 1 Iunii 2017[1]) vir politicus Austriacus et iuris peritus fuit.

Aloysius Mock anno 1983 Coloniae Agrippinae
Alois Mock, Seraium

Vita politica recensere

Mock socius Factionis popularis Austriacae (ÖVP) factus est anno 1967. Annis inter 1966 et 1969 turbam gubernatoriam cancellarii Iosephi Klaus regebat. Annis inter 1969 et 1970 minister de educatoriis quaestionibus fuit. Annis inter 1970 et 1999 senator fuit in parlamento Austriaco, annis inter 1971 et 1979 praeses collegii opificum democraticorum christianorum (ÖAAB).

Factioni ÖVP annis inter 1979 et 1989 praefuit, quando (saltem usque annum 1987) gubernatorio sociali democratico obsistebat. Annis inter 1978 et 1983 praelatus erat Unionis Democraticae Europaeae quae nuncupatur.

Procancellariatus et internationales actiones recensere

Procancellarius fuit sub Francisco Vranitzky; anno 1987 in ministerio de rebus extraneis responsalis fuit in praeparatione Austriae adiungendae ad Unionem Europaeam. Ab Italia novas concessiones in quaestione de Libera Provincia Bauzanensi anno 1919 occupata exegit. Ut Bosnia et Herzegovina tamquam status independens agnosceretur, luctabatur. Cum ministro Hungarico Iulio Horn die 27 Iunii 1989 symbolice Aulaeum ferreum inter Austriam et Hungariam transforabat.

Opera selecta recensere

  • Die Zukunft der Volkspartei. Molden, Vindobonae 1971
  • Durchbruch in die Moderne. Styria, Graecii 1981
  • Standpunkte. Styria, Graz, Coloniae Agrippinae 1982
  • …für Österreich. Multiplex Media, Vindobonae 1986

Bibliographia recensere

  • Martin Eichtinger, Helmut Wohnout: Alois Mock: Ein Politiker schreibt Geschichte, Styria, Vindobonae/Graecii/Clagenfurti 2008, ISBN 978-3-222-13234-6.
  • Jörg Mahlich, Robert Schediwy (editor): Zeitzeugen und Gestalter österreichischer Wirtschaftspolitik, Lit, Vindobonae 2008, ISBN 978-3-7000-0790-6 (Berlin, ISBN 978-3-8258-1076-4, Austria: Forschung und Wissenschaft: Wirtschaft 3 – colloquium percontativum cum Aloysio Mock de eius vita).
  • Herbert Vytiska: Der logische Nachfolger: Eine politische Biografie, Multiplex Media, Vindobonae 1983, ISBN 3-7048-0009-0 (Biografio).
  • Herbert Vytiska: Heimat Europa, Edition S, Vindobonae 1994, ISBN 3-7046-0515-8
  • Hubert Wachter: Alois Mock – Ein Leben für Österreich, NÖ Pressehaus, Cetii 1994, ISBN 3-85326-014-4.
  • Herbert Vytiska: Das Balkan-Dossier##; Vindobonae 1997, ISBN 3-85436-224-2.

Notae recensere

Nexus externi recensere