Aloysius Alamanni (natus die 6 Martii 1495 Florentiae, mortuus Ambaciae exsul die 18 Aprilis 1556) fuit poeta, politicus, et humanista Italicus. Epigrammata, saturae, et versus blanci in eius poematibus inveniuntur.

Aloysius Alamanni (1495 - 1556)

Ex damnatione a Gente Medicaea in Franciam iit et sub Francisco I protegebatur. Et inter amicos fuit Nicolaus Maclavellus.

Vita recensere

Alamanni coniuratione contra cardinalem Iulianum Medicaeum revelata Venetias et in Franciam (1522) fugere debuit. Florentia urbs, postquam anno 1527 novam libertatem nacta est, Ludovicum intra muros libenter accepit. Sed re publica detrimentum capiente anno 1530 iterum Lutetiam iit, ubi operum multitudinem pepigit.

Sapientia atque eruditione eius reges Franciscus I et Henricus II capti sunt, ut poetae succurrere non cessarent.

Gravitudo recensere

 
Editio operis Vergiliana Georgica imitantis, 1549, La coltivatione

Gloria Aloysii Alamanni praesertim in poemate didactico de agricultura »La coltivatione« (Lutetiae 1546) posita est, aemulatione Vergilianorum »Georgicon« optima in litteris Italicis. Tamen carmina eius epica »Girone il Cortese« (Lutetiae 1548) et »L'Avarchide« (Florentiae 1570), »Iliada« modum in taediosum imitantia mox in oblivionem ceciderunt. Poemata minora autem (»Opere toscane«, Lugduni 1532) multo meliora esse dicuntur.

Anthologiam »Versi e prose di Luigi Alamanni« cum biographia edidit P. Raffaelli Florentiae anno 1859.

Opera selecta recensere

  • Opere Toscane (1532)
  • La Coltivatione (poesia de vita ruri; 1546)
  • Girone il cortese (1548)
  • L'Avarchide
  • Antigone
  • Flora

Bibliographia recensere

  • Vincenzo Benini: Annotazioni sopra la coltivazione de Luigi Alamanni. In cui si contengono moltissimi avvertimenti utili e dilettevoli per gli studiosi dell'agricoltura. Seminario, Patavii 1745.
  • Elisabeth Frege Gilbert: Luigi Alamanni. Politik und Poesie, von Machiavelli zu Franz I. Peter Lang Verlag, Francofurti ad Moenum 2005, ISBN 3-631-54126-0
  • Alois Girardelli: Dei poemi georgici nostrali ed in particolare della Coltivacione di Luigi AlamanniHilari, Goritiae 1900.
  • Henri Hauvette: Luigi Alamanni (1495–1556). Sa vie et son oeuvre. Un exilié florentin à la cour de France au XVIe siècle. Hachette, Lutetiae 1903.
  • Francesco Montorsi: L'autore rinascimentale e i manoscritti medievali. Sulle fonti del „Gyrone il cortese“ di Luigi Alamanni. In: Romania, Revue trimestrielle, tomus 127 (2009), fasciculus 505/506, p. 190–211, ISSN 0035-8029.
  • Robert Weiss: Alamanni, Luigi. In: Alberto Bentoglio (ed.): Dizionario Biografico degli Italiani, tomus 1. Bulzoni, Romae