Alexander Nicolai filius Ostrovskij (Russice Александр Николаевич Островский, tr. Aleksandr Nikolaevič Ostrovskij; natus 12 Aprilis 1823 Moscuae, mortuus 14 Iunii 1886 in vico Ščelykovo nunc regionis Costromensis) fuit clarus dramaturgus Russicus, socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Wikidata Alexander Ostrovskij
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Ostrovskij: imago
Alexander Ostrovskij: imago
Nativitas: 31 Martii 1823; Moscua
Obitus: 2 Iunii 1886; Schelykovo
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Regio Costromensis

Ostrovskij permultas comoedias et tragoedias composuit, quarum sunt e.g.

  • Egestas non vitium est («Бедность не порок», anno 1853),
  • Tempestas adversa («Гроза», anno 1859),
  • Matrimonium Balsaminovi («Женитьба Бальзаминова», anno 1861),
  • Silva («Лес», anno 1870),
  • Lupi et oves («Волки и овцы», anno 1875),
  • Virgo cassa dote («Бесприданница», anno 1878).

Dramatibus suis repertorium theatri Russici maxime amplificavit.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Ostrovskij spectant.