Alexander Andreae filius Ivanov (Russice Александр Андреевич Иванов, tr. Aleksandr Andreevič Ivanov; Petropoli natus die 16 Iulii [1] 1806, ibidem mortuus cholerae causa die 3 Iulii[2] 1858) fuit pictor Russicus (qui ab anno 1831 ad annum 1858 Romae colebat), alumnus et ab anno 1836 academicus Academiae Artium Caesareae Petropolitanae. Notus est ut auctor picturarum eventorum clarorum in mythologia Graeca et Biblia descriptorum. Eius magnum opus est pictura Apparitio Christi populo («Явление Христа народу»), annis ab 1837 ad 1857 creabatur.

Wikidata Alexander Ivanov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Ivanov: imago
Alexander Ivanov: imago
Nativitas: 16 Iulii 1806; Petropolis
Obitus: 3 Iulii 1858; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Andrey Ivanovich Ivanov;

Memoria

Sepultura: Sepuchretum Novodevicense, Sepulcretum Tichvinense

Vide etiam paginam discretivam: Ivanov

Apparitio Christi populo, ab Alexandro Ivanov picta

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Ivanov spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!