Ale et Franz, vulgo Alexander Besentini (Mediolani natus die 11 Maii 1971) atque Franciscus Villa (ibidem natus die 29 Ianuarii 1967) sunt duo ex maximis Italianis comoediarum actoribus. Clarissimi sunt facti anno 2002 propter programma "Zelig" appellatum, a Claudio Bisio oblatum.

De curriculis recensere

Par factum est anno 1992 Mediolani in Impigri Theatri Sede (Italiane: Centro Teatro Attivo seu CTA), quo loco Besentini Villaque cursum ad formationem completendam expleverunt. Cursus theatralis Alexandri et Francisci varius est atque multiplex: nam sive ex comoedia sive tragoedia sive arte mimica constat.

In pelliculis cinematographicis partes etiam egerunt, sic ut Magna prunus (Italiane: La grande prugna), Tertium sidus (La terza stella) et Tibi confido (Mi fido di te).

Etiam duos libros ediderunt: Quid de Laurentio? Mortuus est (E Larry? È morto) et Longo ex tempore exspectesne? (Italiane: È tanto che aspetti?).

Praemium Satira Politica vocatum consecuti sunt anno 2001.

Anno 2005 suas dederunt voces in pellicula Americana Madagascar: Alexander Besentini partem Alexandri (Alex) leonis egit, Franciscus autem illam zebrae Martini (Marty).

Ab anno 2007 usque ad 2009 sunt principales actores programmatis Bona prima appellati (Italiane: Buona la prima).

Nexus externus recensere