Alcyone (Ἀλκυόνη) in mythologia Graeca est uxor Ceycis et filia Aeoli. Cum Ceyce feliciter vivit et eorum amor exemplum omnibus dicitur.

Alcyone Ceyci valedicens

Vide etiam paginam discretivam: Alcyone (discretiva)

Fabula recensere

Aliquando evenit ut Ceyx ad mare piscatum abiit. Frustra eum rogavit Alcyone ne iret, quia aliquid mali animus ei praesagiverat. Abiit autem, et subito surrexerunt magni venti qui navem eius submerserunt. Alcyone, quae e terra coniugis labores spectabat, ut vidit navem periisse, tanta desperatione affecta est ut de rupe se praecipitaverit, et occisa sit.

Tanta amore dei miserti sunt et eos in aves transformaverunt, quae latine alcyones dicuntur. Etiam, cum alcyones mense Ianuario sua ova pariant in nidis quos in saxis faciunt, Iuppiter fecit ut sol in illo tempore anni valde luceat et alcyones recalfaciat donec ova incubent. Quam ob rem hae calidae dies Ianuarii Alcyonides dies dicuntur.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alcyonen spectant.