Albus

Albus (-a, -um.) est color qui aut absentia ullius coloris vel omnibus lucis coloribus commixtis definiri potest. Albus color est nivis et agnorum. Romae antiquae mulieres vestibus albis indutae funera sequebantur; sed et in aliis ritibus sacrificiisque albae vestes induebantur, nam

Alba decent Cererem; vestes Cerealibus albas
Sumite,

ut Ovidius monet[1]; et simulacra deorum ipsorum vestibus albis decorabantur, nam, ut Cicero affirmat,

Color albus praecipue decorus deo est, cum in ceteris, tum maxime in textili[2].

In Latinitate classica recensere

Servius alba et candida sic distinguit:

Aliud est candidum, id est, quadam nitenti luce perfusum esse, aliud album, quod pallori constat esse vicinum[3]

Interdum simpliciter lucidum quoddam significat et atro colori opponitur, e.g. apud Plautum:

Album an atrum vinum potas?[4]

vel Ciceronem:

Democritus luminibus amissis alba discernere et atra non poterat[5].

Albus an ater sis, nescio proverbium est de eo, quem omnino nescimus nec scire volumus, quod Catullus (93), Cicero[6], Quintilianus[7] aliique utuntur.

Interdum albus et nigro opponitur[8].

Varia recensere

Symbolice? albo colore puritatem significamus, quamobrem, quae mulieres in matrimonium ducuntur, vestibus albis ornari solent.

Albicolores etiam homines ex Europa orti vocantur.

In bello, vexillum album est signum deditionis.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Fasti IV 619.
  2. De legibus II 18.
  3. Ad Georgica, III 82.
  4. Menaechmi, V 5. 17.
  5. Tusculanae disputationes, V 39.
  6. Philippicarum II 16.
  7. I 11, 38.
  8. Lucretius II 811-812; Ciceronis de divinatione III 9.

Nexus interni recensere

Aliud inceptum vicipaediae recensere

  Vide albus in Victionario.

Nexus externi recensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

  • glossa-dictionary (Latine, Anglice)
  • De albo colore in Libello de coloribus Antonii Thylesii


Colores Latini: series paginarum brevium