Alanus Seeger (22 Iunii 18884 Iulii 1916) fuit poeta Americanus qui per Magnum Bellum in Proelio apud Samaram in Legione Externa Francica merens obiit. Patruus fuit Petri Seeger, cantor vulgaris Americani, et socius annuus T. S. Eliot in Universitate Harvardiana. Poemate "I Have a Rendezvous with Death" praecipue innotuit, deliciis Praesidis Ioannis F. Kennedy. Statua ex Seeger ficta in monumento invenitur quod bellatores Americanos occisos honorat qui pro Francia sponte nomina per bellum dederunt, in Platea Civitatum Foederatarum Lutetiae exstructo. Seeger aliquando appellatur Rupertus Brooke Americanus.

Alan Seeger militarem Legionis Externae Francicae ornatum gerit.

Vita recensere

 
Alanus Seeger iuvenis.

Novi Eboracus die 22 Iunii 1888, Seeger cum familia ad Insulam Staten anno aetatis suae undo et ibi mansit usque ad decem annos natus. Anno 1900, familia ad Mexicum migravit, quod vicissim imagines nonnullorum eorum poematum movit. Carolus Seeger frater, pacifista et musicologus, fuit pater Petri Seeger, Michaelis Seeger, Margaritae Seeger, et aliorum cantorum vulgarium Americanorum.

Seeger, postquam nonnullas electas scholas praeparatorias frequentavit, inter quas Schola Hackleyensis, in Universitate Harvardiana anno 1906 matriculavit, ubi edidit et commentarios ad Harvard Monthly contribuit. Inter suos ibi et post fuit Ioannes Reed, communista Americanus, quamquam ambo dissonas sententias habebat. Etiam in eius classi Harvardiana fuerunt T. S. Eliot et Gualterius Lippmann. Gradu A.B. anno 1910 accepto, ad Greenwich Village migravit, ubi poemata duos annos scribebat, vita bohemiani iuvenis fruens. Cum in Greenwich Village degeret, convivia frequentabat in deversorio dominarum Petitpas (319 West 29th Street), ubi ingenium praesidens fuit Ioannes Butler Yeats, artifex et sapiens, pater Gulielmi Butler Yeats poetae.[1]

Ad Vicum Latinum Lutetiae migravit ad vitam circumforaneam continuandam. Die autem 24 Augusti, nomen Legioni Externae Francicae sponte dedit ut pro Sociis in Bello Magno pugnare posset (Civitates Foederatae bellum anno 1917 gerere coeperint).

Mors recensere

Necatus est in actione apud Belloy-en-Santerre die 4 Iulii 1916, Die Libertatis Civitatum Foederatarum, commilitones in impetu prospero insigniter hortans, quamquam nonnullis sclopeti polybolici glandibus vulneratus.

Poesis recensere

 
"I Have a Rendezvous with Death," poema Alani Seeger. Pagina 164 libri Poems apud amazon.com.

Poems, congeries poematum Seegeranorum, a Charles Scribner's Sons Decembri 1916 edita est, introductione 46 paginarum a Gulielmo Archer scripta. Aliquantulum infelix fuit, secundum Ericum Homberger, ob eius idealismum et linguam sublimam, proprietates autem ad morem primorum decenniorum saeculi vicensimi haud aptas. Censura Poems in The Egoist edita est, ubi iudex litterariusT. S. Eliot, socius Seegeranus in collegio Harvardiano—dixit:

Seeger operam operi serio dedit, quod in magno negotio habuit. Opus bene fit, tam priscum ut paene affirmativum. Id est inflatum, graviter ornatum, et sollemne, sed eius sollemnitas est perfecta, non merus ritus litterarius. Alanus Seeger, ut quidam qui eum novit testificare potest, omnem vitam hac in planitie vixit, emendata dignitate poetica; eius omnia congruentia erant.[2]

Notissimum poema Seegeranum fortasse est "I Have a Rendezvous with Death," post mortem editum. Res inter materias eius operum poeticorum et scripturas personales recurrens fuit desiderium ut sua vita gloriose iuvenis finiatur. Hoc poema, secundum Bibliothecam JFK, "fuit unum ex deliciis Ioannis F. Kennedy, qui saepe postulavit ut uxor (Iacoba) id recitaret."[3][4]

Monumenta recensere

 
Monumentum voluntariis Americanis dicatum. Platea Civitatum Foederatarum Lutetiae.

Die 4 Iulii 1923, Raimundus Poincaré, Praeses Concilii Civitatis Franci, monumentum in Platea Civitatum Foederatarum Americanis qui in Magno Bello pro Francia voluntarii pugnaverant dicatum. Quod, forma statuae aeneae supra plinthum positae, a Ioanne Boucher effectae, per subscriptionem publicam solutum erat. Boucher pro notione artistica photographema adhibuerat, et nomen Seegeranum in tergo plinthi inveni potest, inter nomina viginti trium aliorum qui in ordinibus Legionis Externae Francicae ceciderunt. Praeterea, in utro latere basis statuae sunt duae partes ex "Ode in Memory of the American Volunteers Fallen for France," poemate Seegerano mox ante mortem die 4 Iulii 1916 scripto. Seeger in animo habuerat verba quae Lutetiae die 30 Maii eiusdem anni legit, in observantia Diei Ornamentorum (ad ultimum Diei Memoriali appellati), festi Americani.

Area Naturalis Alani Seeger in Nova Hantonia arbores notabiles habet.[5]

Notae recensere

  1. James C. Young, "Yeats of Petitpas'," New York Times, 19 Februarii 1922.
  2. Anglice: "Seeger was serious about his work and spent pains over it. The work is well done, and so much out of date as to be almost a positive quality. It is high-flown, heavily decorated and solemn, but its solemnity is thorough going, not a mere literary formality. Alan Seeger, as one who knew him can attest, lived his whole life on this plane, with impeccable poetic dignity; everything about him was in keeping."
  3. Anglice: "was one of Ioannes F. Kennedy favorite poems and he often asked his wife (Jacqueline Kennedy Onasis) to recite it."
  4. Seeger, Alan. "I Have a Rendezvous with Death," John F. Kennedy Presidential Library and Museum. Columbia Point, Boston, Mass.
  5. Thwaites 1979:67.

Bibliographia recensere

  • Seeger, Alan. 1973. Poems. Introd. William Archer. Novi Eboraci: AMS Press. ISBN 0404084982.
  • Smith, Rupert. 2014. Poets of World War I. Sicagi: Heinemann Library. ISBN 9781432996451. ISBN 9781432996468 (charta).
  • Werstein, Irving. 1967. Sound no trumpet: the life and death of Alan Seeger. Novi Eboraci: Crowell.
  • Thwaites, Tom. 1979. Fifty Hikes in Central Pennsylvania. Somersworth Novae Hantoniae: New Hampshire Publishing Company. ISBN 0897250028.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alanum Seeger spectant.