Alaenus
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. |
Alaenus (Graece Ἄλαινος) mythologiae Graecae heros est.
Historia recensere
Alaenus erat semi-frater Diomedae[1] (filii Tydaei et Deïphylae), fuit amator Euippes, filiae Dauni. Alaenus memoratur in versu 619 poematis Lycophronis cui nomen Alexandra:
Κρίσει δ' Αλαίνου τοῦ κασιγνήτου σφαλείς,
quod Guilelmus Canterus Latine vertit:
At Alaeni iudicio fratris deceptus[2].
Scholia in Lycophronem docent, ut Alaenus iudex electus sit et Euippae gratificatus iudicaverit praedam, sed non terram Dauniae, Diomedem accipere; Diomedes autem terram devovit, ut nunquam fructum ferret nisi a viro Aetolo (ut ipse) inseminata[3].
Bibliographia recensere
- Pauly-Wissowa, Magnum dictionnarium historiae antiquae, sub verbo "Alaenus".
Notulae recensere
- ↑ Vollmer, Mythologisches Wörterbuch, sub verbo "Alaenus".
- ↑ Lycophronis Chalcidensis Alexandra ... cum versione et commentario Guil. Canteri. Versio Scaligeri: Arbitrioque fratris Alaeni obrutus (in Vicifonte).
- ↑ ... κριτὴς αἱρεθεὶς καὶ χαριζόμενος αὐτῇ τὸν Διομήδην ἔκρινε λαβεῖν τὰ λάφυρα καὶ μὴ τὴν γῆν, ὅθεν κατηράσατο ὁ ἥρως μήποτε καρποφορῆσαι τὴν γῆν, εἰ μὴ ὑπὸ Αἰτωλοῦ τινος σπαρείη.