Agrimensor vel gromaticus fuit in Roma antiqua artifex agris metiendis, qui in aedificatione castri vel oppidi necessarius erat. Gromaticus de groma instrumento saepe nominabatur. In geometria, in auguriis et in iure peritus esse debebat, nam in iudiciis de possessione terrae et de terminis agrorum sententia agrimensoris magni aestimabatur. Tempore Imperii agrimensores in corporationem coniuncti erant.

Agrimensor cum groma (ex Caroli Stephani et Iohannis Liebhalti Sieben Bücher von dem Feldbau, Argentorati 1579)
Folium e manuscripto Corporis agrimensorum Romanorum (Cod. Guelff. 36.23 Augusteus 2) cum imagine domi et schemate agri pertinentis

Opera de agrimensura in Corpus agrimensorum Romanorum collecta sunt; haec sunt opera Sexti Iulii Frontini. Hygini Gromatici, Balbi, Siculi Flacci, Marci Iunii Nipsi, Agennii Urbici etc.

Bibliographia recensere

  • Campbell, J. B. 2000. The Writings of the Roman Land Surveyors: Introduction, Text, Translation and Commentary. Londinii: Society for the Promotion of Roman Studies.
  • F. Blume, Karl Lachmann et A. Rudorff, Die Schriften der Römischen Feldmesser, Berolini, 1848-1852, 2 vol.