Agonalia vel Agonia erant feriae Romanae, Iano[1] Agonio dedicatae, quae diebus 9 Ianuarii (a.d. V Id. Ian.), 21 Maii (a.d. XII Kal. Iun.) et 11 Decembris (a.d. III Id. Dec.) celebrabantur. Die 17 Martii (a.d. XVI Kal. Apr.) Agonium Martiale Marti dedicatum celebrabatur[2]. Rex sacrorum arietem immolabat.

Nomen Varro sic explicat:

Agonales per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab "Agone?", eo quod interrogatur a principe civitatis et princeps gregis immolatur[3].

Sed fortasse a nomine pristino Collis Quirinalis, Agonus, vocabulum derivatum est.

A Numa Pompilio Agonalia instituta esse dicuntur. Alexander Severus Circum agonalem Romae aedificavit loco, quo victima Agonalibus immolata erat (ubi Piazza Navona hodierna sita est).

Notae recensere

  1. Sic Ovidius; secundum Festum Mercurio.
  2. Sed secundum Masurium Sabinum, quem Macrobius (Saturnalia I 4, 15) citat, Liberalia eodem die celebrata pontifices sic nominabant, et festum idem erat.
  3. De lingua Latina VI 12.

Fontes alii recensere

Nexus externi recensere

  • De Agonalibus in Dictionnaire des Antiquités Grecques et Romaines de Daremberg et Saglio (Francogallice)