Agnus Dei (Graece Ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ) est nomen Iesu quod in Evangelio Ioannis legitur. In versu 1:29 apparet, ubi Ioannes Baptista, Iesum videns, ait "Ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi."[1] Iterum in versu 1:36 legitur.

Agnus Dei, fenestrae imago in Trinity Moravian Church ad Winston-Salem in Carolina Septentrionali.
Agnus Dei et liber septem sigillis signatus ab Alberto Durero picti.
Agnus Dei a Francisco de Zurbarán annis a 1635 ad 1640 pictus. Museum Pratense.

"Agnus Dei" etiam est cantus qui in missa Romana et (plerumque in Anglicum conversus) Anglicana dum sacerdos panem frangit peragitur. Etiam litaniae his supplicationibus terminantur.

Fontes biblici recensere

Verbum ex libris biblicis et Veteris et Novi Testamenti sumptum est.

  • In libro Exodi (Ex 12) de agnis narratur, qui nocte Paschatis vescendi, quorum sanguis autem super utrumque postem et in superliminaribus domorum ponendus sit.
  • Tertium "servi Dei carmen" in libro Isaiae prophetae imaginem agni cum servo Dei coniungit: "Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum." (Is 53:7 - Nova Vulgata)
  • In Novo Testamento imago saepius invenitur, maxime autem in scriptis Ioanneis. Sic in evangelio secundum Ioannem Ioannes Baptista bis discipulos ad Iesum delegat dicens: "Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi." (Io 1:29 et Io 1:36)
  • Imprimis in Apocalypsi Ioannis passim invenitur: Agnus tamquam "occisus" (Apc 5:6) mediis in novis Hierosolymis stat (Apc 14), ut adoretur (Apc 5:8s.).

Interpretatio ecclesiastica recensere

Agnus Dei (vel Graece Ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ) est imago antiquitus in ecclesia diffusa Iesum Christum significans. Tamquam agnus paschalis vexillo victoriae ornatus Christum post resurrectionem significat. Saepe in arte Christiana et in scientia heraldica invenitur.

Textus liturgicus recensere

Textus quotidie dicendus recensere

Verba huius cantus sunt:

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

Textus nonnumquam mutandi recensere

In Missalis Romani editionibus recentioribus (ab anno 1975 factis) haec verba numquam mutantur. Attamen in veterioribus editionibus (qui in forma extraordinaria ritus Romani in usu sunt), dum missa pro defunctis celebratur, dicitur:

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam[2].

Feria V in Cena Domini iuxta Missale Ioannis XXIII (1962) ter dicitur: miserere nobis. In ritu Lugdunensi, si missa cantata est, inter primam et secundam invocationem Agnus Dei antiphona Venite populi canitur[3].

Notae recensere

  1. Bulgakov 2008: 263.
  2. Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962. (lege hic)
  3. Missale Romanum, in quo antiqui ritus Lugdunenses servantur (Lugduni: Vitte, 1934).

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Agnum Dei spectant.