Agnes de Cortiniaco (nata anno 1133 sive paulo postea;[1] mortua inter menses Septembrem 1184 et Ianuarium 1185), filia Ioscelini II Edessani uxorisque Beatricis, quater nupsit. Primum enimeam Renaldus de Mares in matrimonium duxit, qui die 11 Iunii 1149 in proelio interfectus est. Agnes fuit ab anno 1157 uxor Amalrici filii regis Fulconis Hierosolymitani. Amalricus ex ea genuit reginam futuram Sibyllam regemque futurum Balduinum IV quem, natu minorem, anno 1161 peperit. Hoc matrimonio annullato Amalricus rex Hierosolymorum factus est. Agnes mox Hugoni de Ibelino nupsit, qui autem mortuus est sine prole, et postea Renaldo Granerio domino de Sidone, qui eam ob consanguinitatem anno 1174 repudiavit.

Matrimonium Agnetis et Amalrici suadente patriarcha Amalrico annullatum. Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2825 f. 227v

Notae recensere

  1. "1133": Medlands, sed nullo fonte citato: inter annos 1134 et 1137 secundum Hamilton (1985) p. 202

Bibliographia recensere

  • Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Bernard Hamilton, "The Titular Nobility of the Latin East: the case of Agnes of Courtenay" in P. W. Edbury, ed., Crusade and Settlement (Cardiffae, 1985) pp. 197-203
  • Bernard Hamilton, "Women in the Crusader States: The Queens of Jerusalem", in Derek Baker, ed., Medieval Women (Oxoniae: Ecclesiastical History Society, 1978) pp. 143-174
  • Hans Eberhard Mayer, "The Beginnings of King Amalric of Jerusalem", in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Hattin (Hierosolymis, 1992) pp. 121–35.
  • Hans Eberhard Mayer, "Die Legitimität Balduins IV von Jerusalem und das Testament der Agnes von Courtenay" in Historisches Jahrbuch vol. 108 (1988) pp. 63-89

Nexus externi recensere