Aevum Victorianum[1] in Britanniarum Regno ob Reginae Victoriae regnum, quod ab Junii 1837 usque ad Januarii 1901 pertinuit, appellatum est. Eius sub regno, populus Anglicus multos annos floruit. Luco? ab provinciis capto ac revolutione industriale facto, ordo medius, magnus doctusque, ortus est. Docti tamen nonnulli principium aevi--quibusdam ab moribus rebusque politicis definitum--anno 1832, quo tempore Actio ad Rem Publicam Reformandam posita est, ponunt.

Regina Victoria (imagine photographica).

Hoc Aevum Victorianum ab illo Regio praecessum atque ab Eduardiano successum est. Dimidium aevi Victoriani posterum est quasi illa pars prima Aevi Belli in Europa patriisque aliis non anglice loquentibus.

Prooemium recensere

Hoc aevum Pace Britannica, tempore pacis longo, atque consolidatione oeconomica, coloniaria, industrialeque, nonnullis ab bellis interruptum (praesertim illo Crimeo), saepe habitum est. Revera, aevum annum nullum sine bello habuit. Per partem aevi postremam, proelia de rebus coloniariis paulatim orta sunt, demum illa bella Anglo-Zanzibar et Boer. In patria, res publica liberalis pedetemptim facta est, et suffragia multis hominibus data sunt.

In primis, Senatus Publicus duo ab factionibus, Whig et Tory, gubernatus est. Ab anno 1850 factio Whig liberalis, illa Tory conservativa habitae sunt. Notissimi vires unam vel altram gubernaverunt, scilicet Vicecomes Melbourni, Robertus Peel, Comes Derventionis, Vicecomes Palmerston, Gulielmus Gladstone, Beniaminus Disraeli, Marchio Salisbury. Postea, res vexata de Regno Domestico Hibernico valde rebus politicis Victorianis interfuit.

Humanitas recensere

 
Regia Crystallina.

Homines Victoriani, novis rebus stupefacti, historiam contextumque inter eorum aevum aliaque penitus coluerunt. Itaque architectura gothica eis admodum placuit, et homines inter se de artibus architecturis, utrum illa gothica an illa classica melior sit, certaverunt.

Aevi medio, anno 1851, Magna Exhibitio, primus Mercatus Globalis, quae novas res inventionesque illustrissimas ostentavit, facta est. In centro exhibitionis Regia Crystallina fuit, ingens aedificium vitro ferroque factum. Photographia quoque hac in exhibitione ostentata est, quae ars momenti magnum artificibus Victorianis fuit.

Res factae recensere

1832
Prima Actio ad Rem Publicam Reformandam posita est.
1837
Victoriana regina facta est.
1842
Lex ad feminas puerosque in cuniculis alliisque rebus similibus laborare votandos posita est.
1848
Circiter 2.000 homines una in hebdomade ab epidemia cholerae moriti sunt.
1850
Ordo Ecclesiae Catholicae Romanae in Britannia denuo instituta est.
1851
Magna Exhibitio in Regia Crystallina, magno cum plausu facta est.
1857
Rebellatio Inda contra Societatem Britannicam Orientem orta est.
1858
Insidiae contra Napoleonem III, imperatorem Franciae, factae sunt. Felice Orsini pyrobolos ad hunc regem interficiendum apud Birminghamiam emerat, quae labes primum ministrum Vicecomitem Palmerston sedem abdicare constrinxit.
1859
Carolus Darwin librum "De Origine Animalum" divulgavit.
1861
Princeps Albertus mortuus est; itaque Regina Victoria viduata numquam in publici conspectu sine velamine nigro, quid pro corona gessit, cessit
1866
Turba quaedam apud Londinium, Ioannis Russell resignatione irata, ab horto Hyde vigilibus votata, saepides hortosque ruerunt. Itaque Comiti Derventionis et Beniamino Disraeli ad parlamentum reformandum persuasi sunt.
1875
Britannia partem Aegyptiam Fossae Clysmatenae emit.
1882
Exercitus Britannicus Aegyptum incessit atque Fossa Clysmatena eripuit ut Britannia cursus mercium usque ad Indiam habuerit. Aegyptus ab Britannia custoditus est.
1884
Societas Fabiana ad socialismum instituendum condita est.
1887
Turbae numerosae, praesertim homines socialistae otiosique, in Quadrum Trafalgar inciderunt ut statum Hiberniae adclamati sint. Vigilibus mandatis atque seditione orta, duo moriti ac multi saucii facti sunt. Hic eventus Dominica Cruenta appellatus est.
1888
Ille sicarius, Iacobus Carnifex, quinque meretrices apud Londinium trucidavit truncavitque.
1870 - 1891
Liberi omni sub anno decimo sine impendio erudiri potuerunt.
1891
Thomas Hardy mythistoriam Tess of the d'Urbervilles publicavit quae moralitatem traditinalem accusavit.

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)