Aesculus turbinata (nomen a Carolo Ludovico Blume anno 1847 statutum) est arborum species generis Aesculi et familiae Sapindacearum. Sponte gignitur sub climatibus temperatis Iaponiae et Coreae et ad altitudinem fere 30 m crescit. Aevo Jōmon fructus obovoides seu pyriformes colligi solebantur, arboresque iuxta oppida crescentes ob hanc rationem protegebantur. Semina enim, quae cruda non edulia sunt, eo aevo ex aqua cocta comedebantur.


Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Sapindaceae 
Genus : Aesculus 
Species : A. turbinata 
Aesculus turbinata 
Blume  

Bibliographia recensere

  • Carolus Ludovicus Blume in Rumphia vol. 3 (1847) p. 195
  • J. Kitagawa, Y. Yasuda, "Development and distribution of Castanea and Aesculus culture during the Jomon period in Japan" in Quaternary International vol. 184 (2008) pp. 41–55 Epitome
  • J. Kitagawa, Y. Yasuda, "The influence of climatic change on chestnut and horse chestnut preservation around Jomon sites in northeastern Japan" in Quaternary International vol. 123–125 (2004) pp. 89–103

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aesculum turbinatam spectant.
  Vide "Aesculus turbinata" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Aesculus turbinata" apud Plants for a Future • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database