Aemilius Augier

scriptor scaenicus et poeta

Gulielmus Victor Aemilius Augier (natus Valentiae die 17 Septembris 1820; mortuus Croissy-sur-Seine die 25 Octobris 1889) fuit poeta et scriptor scaenicus Francicus. In Academiam Francicam anno 1857 cooptatus est.

Aemilius Augier

Vita recensere

Anno 1841 comoedia prima »La ciguë«, quae conversionem misanthropi Atheniensis cuiusdam amore servae festivae narrat, in Theadro Odéon a scaenis proficienter producta est. Simul ita auctori portas ad theatrum Comoediarum Francicarum aperuit. Ibi primo »Un homme de bien« (1845) spectari potuit et paulo post haec duo opera magna: »L'aventurière« (1848) et »Gabrielle« (1849). Omnia haec velut posterius drama historicum mediocre pro thymelica Rachel Félix confectum »Diane« (1852) et velut »Philiberte« (1853), »La jeunesse« (1858) et »Paul Forestier« (1868) versibus concinnata sunt. Qui autem valde differunt a maiestate versuum volubilium Victoris Hugo; tamen amoeni sunt et Petri Corneille et Ioannis Molière studium revelant. Critici, qui tunc iam in manibus Romaniticismi fautorum (Gautier, Vacquerie) erant, viam eius Francogallice 'école du bon sens titulaverunt.

Tum autem Augier ipse iam in aliis occupatus multa in prosa exaravit mores contemporaneos ingressus. Quae dramata haec: »Le gendre de M. Poirier« (cum Iulio Sandeau, 1854; de classium socialium differentia drama, postea saepissime ostensum); »Le mariage d'Olympe« (1855; reactio quasi contra Alexandri Dumas librum »Dame aux camélias«); »Les lionnes pauvres« (cum Eduardo Foussier, 1858) necnon »Les effrontés« (1861; irridens homines avaros et vappas); »Le fils de Giboyer« (1862; continuatio comoediae anterioris cum speculo sociali vel acriori).

Severitas similis videtur apud »La contagion« (1866), ubi Parisienses argumentum de ducis de Morny vita videre voluerunt, et apud »Lions et renards« (1869). Felices eventus posteriores efficiuntur operibus »Maître Guérin« (1864: secundum Honorii de Balzac saturam contra iuris consultos enixiores); »Paul Forestier«; »Madame Caverlet« (1876; in favorem divortiorum); »Les Fourchambault« (1879: dicitur eius magnum opus ubi filius naturalis patrem salvat filio legitimo nepotore humiliato). Tamen post drama ultimum se a scaenis retraxit Augier gloria fructurus. Aemilii Augier habemus etiam melodrama »Sappho« (1851) quod Carolus Gounod musica ornavit necnon tomum unum »Poésies« (1856). Anno 1858 cooptatus est in Academiam, anno 1868 denique eum Legionis Honoris praefectum declaraverunt.

Dramata collecta septem in tomis in lucem prolata sunt »Théâtre complet« (1889).

Bibliographia recensere

  • Henry Gaillard de Champris: Emile Augier et la comédie sociale. Reimpressio 1910; Genavae, Slatkine Repr., 1973.
  • Pierre Danger: Émile Augier ou le théâtre de l'ambiguïté: éléments pour une archéologie morale de la bourgeoisie sous le second empire. Lutetiae 1998. ISBN 2-7384-6330-4

Nexus externus recensere