Adelphoe

comoedia Publii Terenti Afri

Adelphoe (latine Fratres) est comoedia palliata Publii Terenti Afri ludis funebribus L. Aemili Paulli anno 160 a.C.n. acta. Poeta Latinus fabulam Graecam Menandri imitatus est, cui addidit scaenam raptus quam a Diphilo e comoedia Synapothnescontes mutuatus est[1], (latine Commorientes, ut voluit Plautus qui hanc fabulam latine vortit).

Editio incunabula (1499) Adelphorum Terentii cum annotationibus manuscriptis.

Argumentum recensere

Sunt duo fratres iam senes : alter Demea, rusticus, parcus et severus qui duos filios ex uxore genuit, Aeschinum et Ctesiphonem ; alter Micio, urbanus, facilis et indulgentior, qui caelebs quidem remansit, sed unum e fratris filiis adoptavit, Aeschinum. Duo genera educationis inter se contraria laudant et experiuntur. Nam Micio amicus potius filii sui esse cupit quam ab eo metui. Haec sunt eius praecepta :

pudore et liberalitate liberos
retinere satius esse credo quam metu[2]

Demea vero pater antiquo more esse vult. Iam ab initio fabulae iurgium inter eos de educatione liberum fit. Nam Demea a rumore accepit Aeschinum psaltriam quandam e domo lenonis Sannionis vi rapuisse. Nescit Aeschinum re vera amore fratris sic egisse : Ctesipho enim psaltriam Bacchidem adamavit nec prae metu patris palam confiteri audet. Aeschinus et ipse puellam pauperem sed liberam amat, Pamphilam nomine, et eam mox filium ei parituram uxorem ducturum promisit nec tamen de ea re patrem Micionem certiorem fecit nisi per ambages ad quoddam matrimonium alludens. At raptus Bacchidis nuntiatus non tantum Demean irritavit sed etiam matrem Pamphilae, viduam Sostratam, omni spe destituit. Itaque veterem amicum defuncti mariti, Hegionem, auxilio consilioque advocat. Tum Demea ab Hegione omnem rem de Pamphila cognoscit : unde secundum iurgium cum fratre Micione, qui nunc omnia intelligit. Statim argentum dat quo lenoni Bacchidem raptam pensaret et nuptias filii cum Pamphila celebrare properat. Demea vero filium Ctesiphonem insontem esse adhuc credit, donec in eum Bacchidem osculantem et potantem apud Micionem incidit. Denique intelligit suam rationem educandi quidquam melius quam Micionis non effecisse. Tertia altercatio inter fratres fit sed ab eo tempore Demea, quem adhuc omnes fugiebant vel ludificabant, novam viam init. Per ludibrium lubidinibus adulescentium indulgentior et obsequentior studet esse quam ipse frater. Ita Micioni molestus fit, qui plura damna accipit nec scit quomodo evadat.

Tabula personarum recensere

  • MICIO SENEX, pater adoptivus Aeschini, frater Demeae.
  • DEMEA SENEX, pater Demeae et Aeschini, frater Micionis
  • AESCHINVS ADVLESCENS, filius Demeae ab avunculo Micione adoptatus
  • CTESIPHO ADVLESCENS, filius Demeae.
  • SOSTRATA MATRONA, mater Pamphilae, vidua.
  • HEGIO SENEX, amicus et cognatus Sostratae.
  • PAMPHILA VIRGO, filia Sostratae ab Aeschino amata.
  • CANTHARA ANVS, nutrix Pamphilae.
  • SANNIO LENO
  • BACCHIS MERETRIX, psaltria a Ctesiphone amata.
  • SYRVS, PARMENO, DROMO, servi Aeschini
  • GETA, servus Sostratae.

E quibus Bacchis et Dromo nihil dicunt, Pamphila et Parmeno unum vel duo versus. Persona maxime comica est Syrus qui cum archetypo servi callidi senes ludificantis et amoribus dominorum adulescentium inservientis bene congruit. Alii archetypi comici inveniuntur : leno avidus et contemptus, servus currens magnum (falsum!) nuntium adferens (=Geta), adulescentes amoribus dediti, senes irrisi. Nihilominus patres et filii hic sui generis sunt : non enim tantum patres et filii sunt sed etiam duplici fraterno amore inter sese coniuncti sunt.

Sententiae et proverbia recensere

Nonnullae sententiae insignes sunt :

Homine inperito numquam quicquam iniustiust,
qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.[3]
Ut homost, ita morem geras[4]
istuc est sapere, non quod ante pedes modost
uidere, sed etiam illa quae futura sunt[5]
ita uitast hominum, quasi quom ludas tesseris:
si illud quod maxume opus est iactu non cadit,
illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas.[6]
suo sibi gladio hunc iugulo.[7]

Conclusio recensere

Argumentum huius fabulae ad necessitudines inter patres et filios atque in primis ad artem liberorum instituendorum pertinet. Nec poeta rationem alteram laudat, alteram vituperat sed commoda et incommoda ambarum ostendit : nemo naturam apud adulescentes reprimere potest. Adelphoe antiquis Romanis multum placuerunt et ex omnibus comoediis Terentianis haec fabula hodieque in scholis maxime legitur. Quam Cicero plus quam semel laudavit[8] et Molière imitatus est cum L'école des maris scripsit.

Notae recensere

  1. Prologus 4-13.
  2. Versus 57/58.
  3. Versus 98-99
  4. Versus 431
  5. 386-387.
  6. Sic Micio Medeae.
  7. 958. Ita Demea de Micione cum ipse indulgentior fratre fit.
  8. Pro Caelio 16,38. De Inventione I,27. Cato Maior 18,65.

Editiones recensere

Versio recensere

  • Helmut Oberst, Terenz Die Brüder, Monaci, Heimeran, 1975, isbn:3-7765-0200-2 (In formam libri nubeculati Adelphous redegit Oberst).

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere