Adam Whitney Savage (natus die 15 Iulii 1967 Novi Eboraci in civitate Novo Eboraco) est vir effectuum specialium peritus, notus factus e programmate televisifico MythBusters, ubi una cum Iacobo Hyneman mythos urbanos refutare conatur. Antequam MythBusters est coeptum, Savage i.a. cum societatibus Warner Bros. et Walt Disney Societas effectibus specialibus creandis operatus est, et munere animatoris, graphici, lignarii, designatoris ludicrorum functus est. In programmate MythBusters proprius eius sunt scurrilitas ridiculaque, quo fit ut plane contrarius sit tranquilli et deliberativi Iacobi Hyneman. Dictum vel notissimum suum in programmate auditum est "I reject your reality and substitute my own" (sc. "Veritatem vestram reicio et in eius locum meam substituo"), quae sententia originem trahit a serie televisuali Doctor Who. Savage notus est etiam actuosus scepticus. Franciscipole in California vivit una cum Iulia (vulgo: Julia) coniuge et duobus filiis.

Adam Savage anno 2008