Vide etiam paginas discretivas: Acra (discretiva) et Ager (discretiva)

Acra,[1] sive ager,[2] est superficiei mensura, quae 4840 virgas quadratas vel 43 560 pedes quadratos continet. Etiamnunc circiter in 4047 metra quadrata aequat.

Acra (rubro) in campis harpasti Americani (viridi) et pediludii (caeruleo)
Origo mensurarum mediaevalium

Nomen Latinum acra a linguis Germanicis deducta est,[3] sed eiusdem radicis Indoeuropaeae est atque ager, sincera vox Latina. Primum acra fuit mensura, quam iugum boum uno die arare posset (confer iugerum).[4]

Notae recensere

 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!