Vide etiam paginam discretivam: Achelous (discretiva)

Achelous (Graece Ἀχελώος; Neograece saepius Ασπροπόταμος Aspropotamos hoc est album flumen ː alluviem multam enim secum fert) est flumen Graeciae quod antiquitus Acarnanes ab Aetolis separabat[1] et in ostium Corinthiaci sinus fluebat (qui nunc sinus Patrensis vulgo dicitur). 'Princeps flumen' ab Homero appellabatur[2]. Deus huius fluminis de nuptiis Deianirae cum Hercule certasse dicebatur ; primum serpentis formam induit sed Tyrinthius heros eum strangulavit, mox tauri effigiem sumpsit[3] sed Hercules cornu ei eripuit. Quae fabula aetiologica cornucopiae erat[4].

Flumen Achelous

E monte Lakmo in Pindo ortus meridiem versus fluit circiter 217 km longus usque ad Ionium mare vel Patrensem sinum. Antiqui describere solebant quomodo alluviem cumulans insulas Echinades paulatim continentes faceret, quod fabula Alcmaeonis, Amphiarai filii, apud Graecos divulgaverat[5]. Hodie electricitatis creandae gratia quatuor aut quinque molibus eius cursus intercipitur.

Notae recensere

  1. Strabo, Geographica VIII.2.3 et IX.2.1
  2. Ilias XXI.194 ː κρείων Άχελώιος. Pausanias VIII.38.10.
  3. Sophocles, Trachiniae 9-13.
  4. Strabo, Geographica VIII.2.19̈
  5. Thucydides II.102

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Acheloum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 39°40′36″N 21°9′56″E, 38°20′6″N 21°6′15″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!