Academia Scientiarum Utilium Erfordiensis, ab initio Academia Electoralis Moguntina Scientiarum Utilium[1] (Theodisce Akademie gemeinnütziger Wissenschaften, sed etiam Akademie nützlicher Wissenschaften) academia scientiarum Erfordiae fundata est anno 1754.

academiae signa

Historia recensere

Regente Philippo Gulielmo de Boineburg, gubernatore Moguntiacorum in Thuringia (1702–1717), consilium captum est, oportere habere academiam ad instar academiae Parisiorum. Boineburg erat adeptus Godefridi Gulielmi Leibnitii; tamen talis academia viva haud orta est Erfordiae.

Andreas Elias Büchner, universitarius professor Erfordiensis, fecit Erfordiam inter annos ab 1738 ad 1745 sedem notissimae Academiae Leopoldinae, quae nostris temporibus Salinis Saxonicis est. Quod cum ita sit, mansit bibliotheca Erfordiae usque ad annum 1805.

Die 19 Iulii 1754, scripta est epistula fundamina ponens ab Ioanne Frederico de Ostein, principe-electore archiepiscopo Moguntino, pro societate Churfürstlich-Mayntzische Gesellschaft oder Academie nützlicher Wissenschaften dicta. Ita academia Erfordiensis post academias Gottingensem et Berolinensem tertia quoad vetustatem excellit. Secretarius primus creatus est professor Ioannes Guilielmus Baumer. Postquam urbem reliquit, vita scientifica Erfordiae debilitabatur et minus vigebat. Adventu demum Caroli Theodori de Dalberg academia denuo effloruit (ab anno 1775).

Die 5 Iunii 2004 in curia Erfordiensi factus est sollemnis conventus ad memorandum anniversarium 250-um academiae conditae. Aderat etiam societatis praeses Werner Köhler, principes Georgius Fredericus de Borussia, Michael de Sachsen-Weimar-Eisenach, Conradus de Sachsen-Meiningen et Ferdinandus princeps Bismarck. Programmata incohata sunt iam die 3 Iunii et amplexa sunt permultas acroases cencaculaque de themate: "Tempus - aenigmata quartae quae dicitur dimensionis". Die 14 Maii expositio in archivo urbis Erfordiae inaugurata est de historia academiae indaganda.

Tituli academiae in cursu historiae recensere

  • 1754: Churfürstlich Mayntzische Academie nützlicher Wissenschaften vel "Academia Electoralis Moguntina Scientiarum Utilium"
  • 1802 usque 1806: Academie nützlicher Wissenschaften (etiam Akademie der Wissenschaften et Académie des sciences)
  • 1814: Königlich Preußische Academie nützlicher Wissenschaften zu Erfurt
  • 1819: Königliche Akademie gemeinnütziger Wissenschaften zu Erfurt
  • 1918: Akademie gemeinnütziger Wissenschaften zu Erfurt

Praesides academiae recensere

  1. 1754–1763 Ioannes Daniel Christophorus von Linker von Lützenwick, director camerarius
  2. 1763–1783 Hieronymus Fridericus Schorch, iuris peritus
  3. ca. 1785/1792–1809 Carolus Fridericus de Dacheröden, praeses camerarius
  4. 1816–1817 Dorotheus Ludovicus von Keller, gubernii regens, registarestro, Borrusicus minister
  5. 1829–1848 Carolus Albertus von Kamptz, Borrusicus minister
  6. 1850–1873 Adalbertus von Preußen, Borussicus praefectus militum marinus
  7. 1874–1902 Georgius von Preußen, Borussicus imperator et scriptor
  8. 1903–1906 Albrecht von Preußen (1837–1906), regens Ducatus Brunsvigensis
  9. 1907–1908 Fridericus Henricus Prinz von Preußen, Borussicus praefectus militum
  10. 1909–1925 Fridericus Gulielmus Prinz von Preußen (1880–1925), Borussici throni heres
  11. 1930–1949 Ioannes Biereye, professor gymnasialis
  12. 1991–2010 Werner Köhler medicus et professor
  13. ex 2010 Nicolaus Manger, rerum Theodiscarum peritus et professor

Honoris causae sodales (hodierni) recensere

Sodales maximi momenti recensere

Notae recensere

  1. De nomine Latino, vide e.g. titulum symbolarum Acta Academiae Electoralis Moguntinae Scientiarum Utilium quae Erfordi est

Bibliographia recensere

  • Jürgen D.K. Kiefer, Bio-bibliographisches Handbuch der Akademie Gemeinnütziger Wissenschaften zu Erfurt. 1754–2004. Bio-bibliographisches Handbuch der Protektoren und Spezialprotektoren, der Träger von Ehrentiteln und Inhaber von Ehrenämtern, der Preisträger sowie der Ehren-, Ordentlichen und Auswärtigen Mitglieder, einschließlich einer chronologischen Übersicht aller Aufnahmen, der Mitglieder der Erziehungswissenschaftlichen Gesellschaft an der Akademie (eröffnet 1927) und einer Auswahl von Vortragenden, die nicht Mitglieder der Akademie waren. Akademie gemeinnütziger Wissenschaften zu Erfurt, Erfurt 2005.
  • Steffen Raßloff: 250 Jahre Akademie gemeinnütziger Wissenschaften zu Erfurt. En: Stadt und Geschichte. Zeitschrift für Erfurt 22 (2004), p. 3.
  • August Sundermann, Zur Geschichte der Akademie nützlicher Wissenschaften zu Erfurt, en: Harry Güthert (eld.), Festschrift zur Eröffnung der Medizinischen Akademie Erfurt, Erfurt 1954, p. 61–71.

Nexus externi recensere