Abudefduf sexfasciatus est piscis familiae Pomacentridarum. Nomen habet ex caude et lateribus colore nigro fasciatis, quae insignia "Serganti[1] Maioris"[2] militaris reddunt. Longitudinem fere 16 cm (sex unciarum) attinet.

Abudefduf sexfasciatus

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Familia : Pomacentridae 
Subfamilia : Pomacentrinae 
Genus : Abudefduf 
Species : A. sexfasciatus 
Abudefduf sexfasciatus 
Lacépède, 1801  

Pisces larvis invertebratorum vescuntur, zooplankton quoque, et minoribus piscibus, crustaceis, variisque algarum speciebus. Comeduntur ab aliis membris familiarum Labridarum et Serranidarum. Ova pariunt.

Abudefduf sexfasciatus mas, a colore flavo monstratus

Etymologia nominis recensere

Pisci Abudefduf sexfasciato a Lacépède anno 1801 nominato, Cuvier nomen ad Glyphisodontem coelestinum anno 1830 mutare conatus est. Quamquam alii biologi hunc conatum eodem tempore sustinebant, primum nomen paene solum hodie adhibetur.

Notae recensere

  1. Robertus E. Lewis, Middle English Dictionary: S.4, Ann Arbor, 1987, The University of Michigan press, Vol. 9-10[1] (Anglice) (apud Google books)
  2. Carolus Scribani, Veridicus Belgicus, quem auctor auxit, recensuit : e belgico latinum reddidit, 1630, [2] (Latine) (apud Google books)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Abudefduf sexfasciatum spectant.