Abstractionismus est theoria quae dicit mentem nonnullas vel omnes ex eius conceptis abstractione obtinere e conceptis quae iam tenet, vel ex experientia.[1] Notio coloris viridis, exempli gratia, e copia experientiarum quae viridem (aliasque proprietates) implicant extrahi potest. Praeterea, conceptum genericum sicut "holus" e conceptis eius patefactionum iam intellectis (carota, brassica, cepa, et ceterae) extrahatur. Haec autem sententia a Georgio Berkeley[2] et Petro Geach reprehensa est.[1]

Exemplum abstractionismi extremi: Quadratum nigrum, pictura a Casimiro Malewicz facta (1923). Museum Russicum.

Abstractionismus in mathematica[3] et litteris[4] inter varios motus artis abstractae[5] videatur.

Nexus interni

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Geach 1957.
  2. Flage 1986.
  3. Ebert et Rossberg 2016.
  4. Hoffman 1965.
  5. Gooding 2001.

Bibliographia recensere

  • Ebert, Philip A., et Marcus Rossberg, eds. 2016. Abstractionism: essays in philosophy of mathematics. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199645268, ISBN 0199645264.
  • Flage, Daniel. 1986. Berkeley on Abstraction. Journal of the History of Philosophy 24(4): 483–501. doi:10.1353/hph.1986.0073.
  • Geach, Peter. 1957. Mental Acts: Their Contents and Their Objects. Londinii: Routledge Kegan Paul.
  • Gooding, Mel. 2001. Abstract art. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521809282.
  • Hoffman, Michael J. 1965. The development of abstractionism in the writings of Gertrude Stein. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press.