Abrahamus Bloteling

chalcographus, delineator, libri editor et parvorum operum pictor Nederlandicus
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Abrahamus Bloteling
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: November 1640; Amstelodamum
Obitus: Ianuarius 1690; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Abrahamus Bloteling (vulgo: Abraham Bloteling; Amstelodami 2 Decembris anno 1640 natus; Amstelodami 2 Ianuarii anno 1690 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, delineator, libri editor et parvorum operum pictor Nederlandicus.

Petri de Roestraeten effigies

Biographia recensere

 
Chalcographia ex Godefridi Bidloo Anatomia humani corporis, a Gerardi de Lairesse delineatione (1685)

Abrahami Bloteling Delphiensis et Gertrudis Iacobi filiae (Jacobsdr.) de Oosterwijck filius, Cornelii de Dalen I discipulus fuit[1][2], cuius heres ex asse fuit[1][3]. Ex van der Aa sententia, autem, apud Nicolaum Visscher studuit[4]. Caelebs fuit, contra eius soror Maria chalcographo Gerardo Valck nupsit[1][5]. Amstelodami de 1655 usque ad 1672 laboravit[1]. Probabiliter ob irruptionem Francogallicam in Nederlandia[4], cum Gerardo Valck[1] et cum eius discipulo Ioanne Munnickhuysen[3] die 24 decembris anno 1672 Londinium demigravit[1][6], Davidis Loggan sollicitudine, et ibi mansit usque ad annum 1678[1]. Fortasse illo tempore a Londinio ad Amstelodamum et retrorsum artifices ierunt[1]. In Anglia virorum aliquot effigies perfecit, inter quas Henrici Howard, VII ducis Norfolciae illam[3], a qua magnum proventum percepit (600 florenorum). Amstelodamum rediit, clarorum artificum picturas et delineationem referens ut Petri Pauli Rubens, Antonii de Dyck, Francisci de Mieris, Bartholomaei van der Helst, Philippi Wouwerman et Salomonis van Ruysdael, secundum cuius picturam coemeterii iudaici chalcographiam perfecit[4]. Die 18 Septembris anno 1678 Amstelodami Bloteling fuit[1], ut sororis Mariae filiae de baptismate pater[3]. Die 29 Aprilis anno 1684, cum leviro Valck ad chalcographias tabulasque perficiendas privilegium Rem Publicam Coniunctarum Provinciarum rogavit[3]. Anno 1685 Leonardi Agostini gemmas edidit et omnes imagines effecit[6]. Usque ad suam mortem domi mansit[1] et in Amstelodami Nieuwezijds Kapel humatus est[1][3].

Praecipue effigies perfecit atque generis et historica argumenta effigiavit[1]. Notuit ut rationis atrae artem effecerit ob pectinis inventionem (Francice: berceau, Anglice: rocker)[2][3][7], quam per Londinii mansionem consummavit[7]. In Anglia haec ars tam magnum successum adepta est ut ratio Anglica nominata sit[7]. Bloteling saepe hanc rationem adhibuit ad splendorem ac effectus appetitos adispiscendos, iam de 1671, cum Erasmi et Frobenii parvas effigies perfecit, fortasse Wallerant Vaillant gubernans[2]. Ex Arnoldi Houbraken sententia, enim, rationis atrae secreta in extorsione a Vaillant tirone aperta sunt[8]. Idcirco, huius artis progressus probabiliter Londinii non inceperunt, quam potius Lutetiae vel Amstelodami et in Anglia ab artificibus Nederlandicis inserti sunt, qui illuc ob irruptionem Francicam migraverunt, ut Paulus et Ioannes de Somer, Gerardus Valck et ipsus Bloteling[8]. Iste etiam aquas fortes perfecit[4].

Operas cum leviro, cum Davide Logan, Petro Schenk et postea cum illius filio, Leonardo Schenck sociavit[5].

Ioannes Munnickhuysen et Abrahamus van der Wenne eius discipuli fuerunt[1][3].

 
Caroli Stanley, VIII Comitis Derbiae effigies

Opera recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Abrahamum Blooteling spectant.