Aboa Vetus & Ars Nova est museum historiae et artis hodiernae Aboae in Finnia situm, anno 1995 conditum. Museum partim subterraneum constructum est circa ruinas veterum aedificiorum lapideorum ab archaeologis erutas. Constructiones veterrimae positae sunt saeculo quarto decimo, recentissimae autem ineunte vicesimo saeculo. Museum situm est in parte mediaevali urbis nomine Luostarikortteli (vicus monasterii); erat enim monasterium Dominicanum Sancti Olai in Kaskenmäki colle prope situm musei hodierni.

Aditus musei.

Nomen ex Aboa Vetus et Nova dissertatione Danielis Iuslenii anno 1700 prolata accepit.

Imagines recensere

Nexus interni

Nexus eterni recensere