Abecedarium Arabicum (أبجدية عربية), vel alphabetum Arabicum, est systema scripturae pro nonnullis linguis Asianis et Africanis adhibitum, sicut linguis Arabica, Persica, et Urdu. Post abecedarium Latinum, id est alterum latissime adhibitum mundi abecedarium.[1]

Exemplum calligraphiae Arabicae.

Hoc abecedarium primum adhibitum est ad textus Arabice scribendos, praecipue Alcoranum, sacrum religionis Islamicae librum. Cum Islam in novis regionibus percrebresceret, abecedarium ad multas alias linguas scribendas adhibitum est, atque adeo praeter familiam Semiticam, ad quam Arabica pertinet. Exempla linguarum non Semiticarum abecedario Arabico scriptarum sunt linguae Persica, Urdu, Pashto, Baloch, Malay, Hausa (in Africa Occidentali), Mandinga[2], Swahili (in Africa Orientali), Balti, Brahui, Panjabi (in Pakistania), Casmirica, Sindhi (in India et Pakistania), Uyghur (in Sinis), Casachica (in Sinis), Kyrgyz (in Sinis), Atropatenice (in Irania), Kurdica (in Iraquia et Irania), et Turcica Imperii Ottomanici. Ut harum linguarum necessitates accommodentur, novae litterae et alia signa ad primum abecedarium addita sunt.

Scriptum Arabicum a dextra ad laevam in stilo cursivo scribitur, et viginti octo litteras principales habet. Cum signis quae optionem dant aliqui vocales designentur, scriptum abiad classificari potest. Sicut sunt varii manuscriptorum typorumque in abecedario Romano stili, scriptum Arabicum habet nonnullos calligraphiae stilos, qui Hijazi, Kufic, Naskh, Nastaʿlīq, Ruq'ah, Shahmukhi, Sini, et Thuluth amplectuntur.

Conlatio recensere

Abecedario Arabico sunt duo conlationis ordines. Primus ordo, abiad appellatus (أبجدي abjadī), de ordine abecedarii Poeni deductus, aliorum abecedariorum de abecedario Poeno deductorum similis est, sicut abecedarium Hebraicum; hic ordo etiam ad res numerandas adhibetur. Altero ordine, appellato hijāʼī (هجائي), litterae formae similes una digeruntur (vide infra); hic ordo adhibetur ubicumque indices nominum verborumque digeruntur, sicut in libris telephonicis, indicibus discipulorum, et dictionariis.

Litterae recensere

Litterae alif, dāl, ḏāl, rā, zāy et wāw (1, 8, 9, 10, 11 et 27 - cum "*") non coniunguntur ad sinistram.

sola # nomen translitteratio finalis medialis initialis Unicodex/HTML API
1. alif a, ā, i, u ﺎ*  ﺍ* ا a, aː, ɑ, ɑː, i, ɨ, u
2. bā' b ب b
3. tā' t ت t
4. ṯā' ث θ
5. ǧīm ǧ ج ʤ
6. ḥā' ح ħ
7. ḫā' خ χ
8. dāl d ﺪ* ﺩ* د d
9. ḏāl ﺬ*  ﺫ* ذ ð
10. rā' r ﺮ*  ﺭ* ر r
11. zāy z ﺰ*  ﺯ* ز z
12. sīn s ﺴ  س s
13. šīn š ﺸ  ش ʃ
14. ṣād ﺼ  ص
15. ḍād ﻀ  ﺿ ض
16. ṭā' ﻄ  ط
17. ẓā' ﻈ  ظ ðˁ vel zˁ
18. ʿain ʿ ع ʕ
19. ġain ġ ﻐ   غ ɣ
20. fā' f ﻔ  ف f
21. qāf q ﻖ  ﻘ  ق q
22. kāf k ﻜ  ك k
23. lām l ﻠ  ل l
24. mīm m ﻤ  م m
25. nūn n ﻧ  ن n
26. hā' h ﻫ  ه h
27. wāw w, ū, u ﻮ*  ﻭ* و w, u, uː
ي 28. yā' y, ī, i ﻴ  ي j, i, iː, ɨ, ɨː
ة tā' marbūta -t, -a, (-h) ة t, a
ء hamza1) ʾ ء ʔ

1)Etiam potest esse signum diacriticum ( أ إ ؤ ئ ).

Vocales recensere

Abecedarium Arabicum est abiad "impurum": scribuntur vocales longi, sed non breves; ergo, lectori necesse est linguam probe scire ut vocales absentis intellegat. Nihilominus, editiones Alcorani et libri didactici signa vocalizationis adhibent (e.g. super/sub consonante m=م: ma=مَ, mi=مِ, mu=مُ), sukūn (e.g. super consonante m=م: m=مْ) pro praetermissione vocalium et šadda (e.g. super consonante m=م: mm=مّ) pro geminatione (duplicatione consonantium) non exceptis.

Litterae additae recensere

Numeri recensere

Historia recensere

Prela Arabica recensere

Linguae abecedario Arabico scriptae recensere

Usus abecedarii Arabici
 
Abecedarium Arabicum per mundum.
 →  Civitates ubi scriptum Arabicum est solum orthographia publica.
 →  Civitates ubi scriptum Arabicum adhibetur cum aliis orthographiis.

Linguae nunc abecedario Arabico scriptae recensere

Hodie, Irania, Afganistania, Pakistania, India, et Sinae sunt praecipuae civitates non Arabicae quae abecedarium Arabicum adhibent ad unam pluresve linguas civitatis scribendas, linguis Persica, Dari, Pashto, Panzabi, Urdu, Kashmiri, Sindhi, et Uyghur non exceptis.

Linguae olim abecedario Arabico scriptae recensere

Africa recensere

In multis gravissimis Africae Occidentalis linguis (Fula, Hausa, Mandinga[2], Wolof, et aliis), abecedarium Latinum in locis transcriptionum Arabicarum publice substitutum est ut literacy? et educatio promoveantur.

Europa recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. "Arabic Alphabet," Encyclopaedia Britannica interretialis, die 13 Novembris 2007 confirmatum.
  2. 2.0 2.1 Vide Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Mandinga, regnum amplum Nigritiae (...)".

Bibliographia recensere

Libri antiquiores

Nexus externi recensere

Clavilia Arabica in interreti recensere