Abbatia Gratiae Dei sive de Gratia Dei[1] fuit abbatia Cisterciensis parva anno 1226 prope Monemutam condita, matre Abbatia de Dore, patrono Iohanne de Monemuta.

Rura olim ad Abbatiam de Gratia Dei pertinentia, recentius paroeciae Parc Grace Dieu subiecta. Fundus Parc Grace Dieu, eodem fere loco aedificatus ubi olim abbatia ipsa stetisse censetur, in colle ad sinistram partem imaginis videtur

Iohannes de Monemuta, qui eo tempore Castellum Monemutense tenebat, anno 1217 domum religiosorum condere permissus est; denuo anno 1226 monachi de Dore coloniam emiserunt novamque abbatiam, virgini Mariae dedicatam, in colle iuxta ripam occidentalem fluminis Trothy posuerunt in eisdem ruribus ubi hodie fundus Parc Grace Dieu eminet. Abbatia terras in hac valle et ad ambas ripas fluminis Vagae possidebat, inter quas fundum Wyesham Grange seu Beaulieu Grange quod haud longe ab urbe Monemuta ad orientem distans hodie nomen Beaulieu Farm gerit. Abbatia interdum a Cambris obsessa est semelque anno 1233 destructa. Bis vel ter ad novos locos remota est ad ripam orientalem fluminis Trothy sed hodie repertu difficiles: ruinae enim nullae inveniuntur. Paroecia Parc Grace Dieu, parva et incolis perpaucis, usque in saeculum XX recognita est.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Notae recensere

  1. Cf. "Domino Willelmo priore de Gratia Dei" (p. 223)

Nexus externi recensere