Abbatia Corbeia vel Corbeia vetus est abbatia Benedictina, sancti Petri dedicata. Corbeiae sita est.

Abbatia Corbeia vetus (e Monastico Gallicano(fr), 1677)

Historia recensere

Anno 657 vel 661 a Bathildi regina Francorum, Chlodovechi II uxore, instituta est. Theodofridus primus abbas fuit. Anno 881 a vicingis devastata est, sed magna cum diligentia renovata. Initio saeculi noni Wala venerabilis et Adalhardus fratres abbatiam Corbeiam novam in Visurgi flumine aedificaverant, quae non minorem gloriam accepit. Saeculo nono medio Paschasius Radbertus abbas Corbeiae fuit.

Libri Corbeienses recensere

Bibliotheca Corbeiae et manuscripti magna laude fruuntur. Minuscula Carolingiana interdum in Corbeia primo in usum venisse putantur. Codices in Corbeia scripti, in quibus copia operis antiqui unica vel una e duabus servatur, sunt:

aliique.

Nexus externi recensere

  • Abbates Corbeiae (Theodisce)
  • Abbatiae historia (Francogallice)