Šahrzād (litteris Arabicis ‏شهرزاد; linguis vernacularibus saepe Sheherazade) agit partes reginae cuiusdam fabulas narrantis in libro illo qui Mille et una noctes inscribitur.

Fertur Šahrzād filiam fuisse ministri qui Šahrayār regi Persico serviebat. Qui ab uxore sua servi adulterio nigri fraudatus ratusque mulieres fideles in orbe mundi omnino non inveniri, cotidie novam coniugem ducit in matrimonium, primo autem mane occidi iubet. Ut nefastas neces retineat, Sahrzad conubium petit regis noctemque traducit iucundis sermonibus atque narratiunculis quas prima diei luce interrumpit antequam exitum fabulae dixit.

Cupidine finem audiendi affectus rex supplicium procrastinat. Nocte insequente, soror Dinharazad iterum a Šahrzād rogat ut non solum cetera enarret, sed etiam novam fabulam adiciat. Hoc modo labuntur mille et una noctes, dum Sahrzad insuper tres filios regi parit. Denique de fide uxoris suae certior factus sapientiamque miratus ei vitam dono dat.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Šahrzād spectant.