'Abd al-Maǧīd Tabūn

politicus

ʿAbd al-Maǧīd Tabūn seu litteris Arabicis عبد المجيد تبون (Mecheria in urbe die 17 Novembris 1945 natus) est politicus Algerii.

Wikidata 'Abd al-Maǧīd Tabūn
Res apud Vicidata repertae:
'Abd al-Maǧīd Tabūn: imago
'Abd al-Maǧīd Tabūn: imago
Nativitas: 17 Novembris 1945; Mécheria
Patria: Algerium

Alumnus est scholae nationalis administrationis urbis Algeriae. Sub-praefectus meruit provinciis Djelfa, Adrar, Batna, M'Sila, mox praefectus provinciis Adrar, Tiaret, Tizi-Ouzou. Minister delegatus a regimine fuit annis 1991 et 1992. Deinde sub praeside Abdelazizo Būtaflīqa minister a communicatione annis 1999 et 2000 et minister delegatus a regimine pagorum usque in insequentem annum, mox minister ab habitatione usque in 2002. Anno 2012 idem officium rursus suscepit, primo ministro ʿAbd al-Malik Sallal. Cui die 25 Maii 2017 ipse in officio primi ministri succedit.

Lorem candidatus, vicit per primam electionem autem praesidis 2019. Quod ad suffragium aestuat dies electionis est a ingens reclamat ( "Hirak"), et per recordum licentiam agendi putant.[Latinitas dolet]

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  • "Abdelmadjid Tebboune": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)